Latin
DISSERTATION SUR MAGNIAURBICA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 401
Unproofread scanNot analysed yet
Quod postulatum dum pluribus urget, characterum, qui a Galliem inde aevo ad aetatem usque Numeriani, in nummorum vel media, vel inferiore parte (dans le Champ. ou dans P. Exergue) copiose occurrunt, praelongum syrma colligit, quales exempli gratia adduxisse sufficiat: KAA, KAB, KAF. KAA, XXIA, PXXI, SXXI, SMSXXI. Mox hoc consectarium exinde elicit, quodsi Urbica maritum agnovisset Maxentium, illius certe imagine signatum aes non dispares notas prae se ferret, quam hujus; quae dissimilitudo cum habito examine manifesto se prodat, tutissime etiam pronunciandum judicat, amborum nummos diversissimo tempore operas monetariorum exercuisse. Quin &sententiam suam adeo veram aestimat, ut, etiamsi historia Magniam quandam Urbicam conjugem perhiberet Maxentii, huic tamen, quae in nummis obvia, aliud tempus aliumve maritum, cui major convenientia &monetae ¬arum inibi exsculptarum fidem conciliaret, sit quaesiturus. Cum enim Romulus aequales parenti suo Maxentio characteres gerat, eccur Urbicae, quae pro matre venditatur, absimiles adposuissent monetales? Ex eodem differentiae fundamento refellit opinionem eorum, qui Magnentio aut Decentio Urbicam nostram nuptiis alligant, parum curantes veritatem Historicam, quae illi unicam solum uxorem, Justinam scilicet, rarissimae prudentiae ac pulchritudinis foeminam, post mortem ejus Valentiniano junctam, attribuit. Remotis igitur sententiis omnium minime probabilibus, ad Celeberrimum Harduinum, cui Magniam Urbicam Carino aut Numeriano, ut supra dictum, copulare visum fuit, jam descendit, ejusdemque conjecturam non destitui quidem ante laudata inscriptionis ac caelaturae consonantia, lubenter fatetur, at cum Aurelianus, Tacitus, Florianus, Probus aliique Principes adhuc supersint, quorum nummi pari gaudeant similitudine, matrimonia singulorum diligentius exploranda putat, priusquam alicubi subsistere detur. Ece tur. Aurelianum quod attinet, illum statim choro hoc excedere autumat, quoniam Severina uxor ipsius noscitur. Tacitum vero, testante Vopisco, uxorem suam gemmis uti passum non fuisse; alienam itaque ab eo praedicandam Urbicam, quae in nummo N. I. adpicto margaritis ac pretiosis lapidibus onusta comparet. Florianum porro, duorum quippe mensium &praeter Senatus auctoritatem Imperatorem, multo minus Urbicae congruere. Deinde nec Probo eam vindicari oportere, cui longe alia ac diversissimi vultus foemina in metallione gazophylacii Regii, N. 2. hic expresso, ad latus statuitur, ceu ipsemet Autor instituta oculari inspectione deprehendit.