Latin
DISSERTATION SUR MAGNIAURBICA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 402
Unproofread scanNot analysed yet
Restare igitur Carum, ejusque filios Carinum &Numerianum, Augustos omnes, è quibus Magniae Urbicae maritum deligere fas sit. Se quidem a primo momento, quo nummos sequioris aevi congerere coeperit, conjugem ipsi adjudicasse Carum, tum quia nullibi memorent historici, uxorem Cari vita decessisse, antequam is Augusti fastigium ascenderit, tum quia nemo inficias eat, geminam illum sobolem e thalami consorte fustulisse. Ex adversa parte Carinum novem uxores duxisse ac rejecisse, pulsis plerisque praegnantibus; unde haud sublestum resultet indicium, nec satis temporis illum habuisse, ut unam earum Augustam declararet, neque etiam duos ex una liberos procreasse, animo ejus ad divortia adeo proclivi, quae omnia ad Magniam Urbicam plane non quadrent. In Numeriano cessare equidem tot impedimenta, cessare tamen &argumenta probantia, marrimonii vinculum inter ipsum modoque dictam Augustam coaluisse. Quodsi autem in ejus fratrisque locum substituatur Carus, utriusque genitor, tum plana omnia atque expedita reddi. Epigraphen namque in nummo Magniae Urbicae, Venus Genetrix; nec minus aliam, Pudicitia Augustae, in numismate maximi moduli, cujus hic N. 3. ectypum damus, prostantem, sese mutuo quasi respicere, egregieque asserto suo favere, siquidem duo parvuli, qui ad pedes Deae Pudicitiae togati adstant, pro Carino &Numeriano reputentur. Reliqua, quae Nobilissimus Autor tam circa praenomen Magnia, quam circa nomen Urbica sollicite conquisivit, B. L. majore cum voluptate ipsemet lustrare poterit, ut ita hic acquiescere nobis integrum credamus.