Latin
DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 407
Unproofread scanNot analysed yet
mpossibilem equidem esse, arguunt quidam, specierum diversarum immutationem, seu naturam spectes, quae eandem abhorret, seu artem, quae non ultra naturam sapit; obscura esse omnia, quae scribant Alchimistae, &hoc ipso recondi &occuli fraudes; dissona minimum tradi, absurdis &incognitis terminis ludi; processus si desideres, reperiri integra plaustra, in fine abire in fumum &cineres omnia; hinc contemtui &scommatibus vulgi sese exponere, &carceribus, tormentis aliisque gaudia concepta luere, qui arti huic invigilent, existimant. Quanquam autem negari non possit, fraudes quandoque subesse, vel conceptas, vel illatas ab aliis; habet tamen fundamentum suum ars. Cum enim volatile possit figi ab igne, a miscela, a fixantibus aliis, immaturum maturari, digeri &exaltari, aurum vero hinc &argentum sulphure &mercurio puro, eoque fixissimo gaudeant; credibile est, nec pro absurdo habendum, idem reclusum, pansum, digestum &exaltatum posse corrigere &fixare metalla reliqua fermento seminali, ut centraliter inde digesta &exaltata, fixato alteratoque sulphure &mercurio, immutari &converti in aurum possint, pollentia singula unctuositate intime obvolvente partes terreas lutosas &mercuriales. Cujus rei experimenta allegat Author Clarissimus, artemque olim ab Aegyptiis, Arabibus, Graecis &Romanis exercitam esse pronunciat. Artificibus interim commendat pietatem, lectionem &meditationem, singulorumque sedulam repetitionem, ac continuationem. Nosse enim eos oportet genium Scriptorum obscurum, parabolicum, aenigmaticum; distinguere Authores quos solos fere adire &audire datur; cognoscere naturam, ignem, ejusque regimen &administrandi modum, avaritiam odisse &taciturnos esse. Peculiaris est &ab omnibus aliis diversus modus tradendi &scribendi Alchimistarum, quod partim antiquitatem sapit sapientiae Veterum mythologicae, partim secretam artem, quam velut studio magis involvere &obvelare quam detegere ac docere voluere. Hinc modo per signa, modo per characteres, modo per numeros, modo per figuras, modo per colores, modo per nomina nova rem explicuerunt.