Latin
DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 408
Unproofread scanNot analysed yet
Quoad materiam universalem, in partes abiere Alchimistae, " capita, tot sensus, quot nomina, tot res in experimenta vocatae fuere, ut nihil fere tam absurdum sub Sole videatur, quod non in censum venerit. Sic alii in elementis eandem indagarunt, ut in terra, tam pura, Virginea, Adamica, quam in uliginosis nigro-rubentibus pratorum &fossarum cespitibus; item in aqua, rore, pruina, quin imo &in aere. Verum haec materia non nisi remotissima est, hinc alii ad tria naturae regna animum applicuerunt, ex vegetabili tartarum e. g. seligendo, ex animali urinam, stercus, semen humanum, &salivam praeparando, ex minerali vitriolum, sal commune, nitrum, sal ammoniacum, arsenicum, cinnabarim, Saturni mineram tractando. Plerisque tamen argentum vivum &antimonium arrisit. Est enim mercurius metallum quasi indifferens fluidum, volatile quidem adhuc, sed fixandum facile, cum auro symbolisat pondere &substantia, &pollet sulphure occulto. Sic antimonium duo continet metallorum elementa, sulphur &mercurium, finit aurum privative &positive, solvit idem blandissime, ac intime, dealbat &calcinat. Non autem absolvitur tinctura uno solo ingrediente, sed minimum duobus, quod maris &foeminae symbolo innuere voluerunt, nec abnuerunt tamen tertium, sed velut spiritualem amorem vocando magis quam corporalem. Utut vero plurimi unum fere ac solum aurum eligant &intendant, tanquam nobilius ac instar omnium; non pauci tamen ob fixitatem &communes cum auro dotes, etiam argentum in hunc censum vocant, ut hinc tinctura duplex detur ad rubrum &ad album. Ulsum quod concernit Lapidis Philosophorum, adhiberi hic dicitur (1. )ad metalla ignobiliora tingenda in perfectiora, (2) ad roboranda viscera, spiritum vitalem, &tollendos morbos, chronicos praesertim, alioquin per naturam curabiles, (3) ad gemmas artificiales, (4) ad vitrum malleabile reddendum, (5) ad dignoscendam DEI Opt. Max. admirandam sapientiam, vel sola cognitione contento animo, (6) ad vitam producendam. Tacemus pietatem, eleemosynas &alia.