Latin
OEUVRES POSTHUMES DE CHEVALIER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 41
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem datis quibusdam consiliis, quae patriae suae maxime proficua futura credit, valedicit Reipublicae, ac successoribus animum aeque patriae amantem, commodiores vero recte agendi occasiones apprecatur. Secundum locum obtinet Tentamen de sanitate &longaeva vita. Auctor initio prudenter monet, bonas intentiones semina esse bonarum actionum, recteque agere eos, qui bene ac salutari scopo cogitata publicent, atque adeo quasi agro committant; passim enim radices ea agere &fructus edere: omnium optime homines propriis bene cogitatis stringi, seque ipsos rectius, quam alios magistros pati. Noster itaque, quae expertus ipse est, literis hic consignavit. Sanitatem inter praecipua hominis bona nominat, observatque, eam idem esse in corpore, quod pax in Republica, &serenus aër in orbe nostro est: eam esse solam, quae voluptates aliaque bona deliciis instruat, nobisque tribuat, ut felices esse possimus. Posthaec eundo per exempla probat, eos omnium maxime sanos &longaevos vixisse, qui simplici victu usi fuerint, &à voluptatibus abstinuerint. Utitur cumprimis Brasilianorum exemplo, qui cum Europaei ad ipsos appellerent, ducentos trecentosque annos vivendo attingebant. Dignum admiratione esse ait, quod incolae regionum Meridionalium sub Sole calentium diutius vivant, quam ii, qui sub temperato climate degunt. Cujus ille rei hanc causam putat: appetitum voluptatis penes hos esse vehementiorem in moderato calore, quam apud istos in nimio, &cum excessus immoderati omnes in torrido climate e vestigio vehementer noceant, homines ad temperantiam vel nolentes adigi: hinc plures esse in Hispania senes, quam in Gallia. Recte senem quendam Verulamio respondisse, hanc esse longaevitatis suae causam, quod semper, antequam famem sitimque sentiret, comedisset ac bibisset. Separatim vero de longaevis Britannis agit, quorum exempla affert plurima, additque, incolas regionum montanarum vivaciores esse; plerosque longaevos esse ex plebe homines, adeoque vitam longam tenui victu &voluptatum abstinentia quaerendam esse. Unde ipsi p. 130 sequens regula nascitur: cuivis homini aut esse laborandum, aut jejunandum, aut medicina utendum, aut aegrotandum.