Latin
OEUVRES POSTHUMES DE CHEVALIER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 42
Unproofread scanNot analysed yet
Originem artis medicae à Graecis, incontinentiae quippe studiosissimis, adeoque morborum intemperie periei valde subjectis, derivat; ab his venisse ad Persas, aliosque, &Barbaro aevo a Saracenis voluptuariis ad Europaeas gentes. Hinc de incertitudine atque defectibus Medicinae disserit, inter quorum causas hanc praecipuam putat, quod post Galenum, Medici ab usu simplicium ad varias compositiones discesserint. Romanis ait quatuor fuisse remedia potissima, balnea, frictionem, fumigationem &agitationem: haec magno rei medicae detrimento in desuetudinem venisse. Ultimam praesertim lenire dolores acutissimos, Mauritii Principis Nassovii exemplo docet, qui podagrae aut calculi dolore laborans, lecto pensili agitari se curavent. Post haec monet, morbos suas habere periodos, saepe etiam imaginationi adscribendas. Olim omnes de morbis spleneticis, inde de scorbuto, posthaec de fermentatione sanguinis conquestos esse, nunc vapores pro epidemio Europae morbo haberi: nec minus remedia has vices pati; quod exemplo Tabaci &herbae Theae ostendit. Auctor ante omnia haec, quae expertus est, commendat simplicia: Salviam malis pulmonum propriam, quam non minori quantitate e Belgio ad Indos asportari ait, quam Thea inde ad nos perferatur: Rutam, stomachicum excellens: Crocum, cordiale optimum: Allium, quod contra colicos dolores &podagram remedium singulare esse docet: Sambucum, quam hydropi &colico malo mederi ait: Millepedum pulverem, qui omnes faucium affectiones curare dicitur; denique Tabacum vel Betonicam contra rheumatismum, &Myrrham contra pestem. Contra podagram commendat, praeter Moxam commotionem loci affecti ad calorem usque, tum lanam ventris ovini, vel pannum rubrum aqua vitae ardenti imbutum. Scite vero de vino scribit, primum ejus potum conducere sanitati, secundum laetitiae, tertium amicis, quartum inimicis. Tertio loco Dissertatio de eruditione veterum occurrit, cojus haec occasio fuit. Ediderat Illustris Auctor Tentamen de eruditione veterum, contra gloriationes recentiorum, cui Theologus quidam observationes suas opposuit, refutatus à Nostro in hac dissertatione, quae tamen manca est, &ultimam manum nondum passa. Monet hic Autor, Paracelsum &Cartesium primos fuisse, qui veterum sapientiae suam praeferrent; hunc tamen Philosophiam suam appellasse suam Fabulam Romanensem (son Romain.