Latin
ANNALES ORDINIS S. BENEDICTI AUCTORE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 416
Unproofread scanNot analysed yet
Mauri Praepositi, delectos è suis studiosos fratres ad colligenda Benedictinae historiae monumenta designasse memorat, qui perlustratis tum Galliae, tum aliarum regionum bibliothecis &archivis, copiosam inde supellectilem retulerint, e qua ante omnia Sanctorum Benedictinorum Acta primigenia, tanquam praecipuum historiae hujus fundamentum, in unum corpus redacta, &in lucem emissa sint, cum Acherii Spicilegio tomis tredecim. His magna ex parte vulgatis, Ludovicum Bultellum, postquam monasticae historiae Orientalis specimen edidisset, Occidentalem itidem, id est, Benedictinam, Gallico idiomate ab origine pertractare aggressum esse meminit, at primis duobus voluminibus, quae quatuor seculorum facta contineant, in lucem emissis, dum sequentium temporum historiam prosequeretur, subita morte correptum, opus imperfectum eum reliquisse dolet. His interim aliisque quibusdam subsidiis instructum se arduum hoc negotium auspicatum esse affirmat, &Annales hos in libros secundum annorum, quoad licuit, seriem distinxit, quandoquidem hanc factorum in suas classes distributionem magis historicae methodo convenire autumavit, quam continuam cujuslibet vel Monasterii vel Sancti historiam. Caeterum ad omnes haud descendit minutias, nec proinde integras cujusque monasterii, exceptis quibusdam illustrioribus, historias perscripsit, nec singulorum abbatum, virorumque illustrium, vel prioratuum, nec omnium denique sacrarum cujusque loci reliquiarum indices contexere sibi proposuit. Videas econtra amplissimam ipsi materiam suppeditatam, non a florenti modo Ordinis statu, verum etiam a prolapsionibus ipsius, uti &mirificis subinde renovationibus, quas longo ordine recenset, &alia subinde admiscet, quae Lectoribus vel ob jucundam varietatem non poterunt non gratissima accidere. Nos in gustum aliqua hinc decerpemus, &quae vel ad monasteriorum diversorum historias, vel ad sanctorum, virorumque ac foeminarum alias illustrium, vitam &res gestas, vel ad antiquos ritus atque consuetudines, vel ad classes ejuscemodi alias referri merebuntur, specimina digito indice commonstrabimus. In Tomo itaque primo, qui libros complectitur octodecim, &ab ortu S. Benedicti, ad annum usque Christi septingentesimum pergit, monasteriorum tot historiam texit, quot referre instituti certe nostri haud est. Provocamus modo ad ea, quae de Lirinensi, seculo quinto ineunte condito, p. 13, de Agaunensi p. 29. de monasterio S. Germani Autisiodorensi p. 46, de Casinensi p. 55. &passim alias; de Terracinensi p. 64, de S. Maximini Trevirensi p. 153, de S. Marcelli monasterio Cabilonensi p. 173, de S. Radegundis parthenone Pictavensi S. Crucis p.