Latin
ANNALES ORDINIS S. BENEDICTI AUCTORE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 417
Unproofread scanNot analysed yet
192, deque ejusdem monasterio Virorum p. 200, de monasterio Luxoviensi p. 211, West monasteriensi p. 285, de Basilica S. Dionysii p. 340, de S. Juliani monasterio Autisiodorensi p. 366, de Floriacensi pago, de Corbejensi p. 444 (plura ut taceamus) ex historia antiqua disserit. E numero personarum sanctitatis aut doctrinae causa illustrium, aut quovis alio ex capite celebratorum, primas fere tenet triga Virorum undiquaque decantatissimorum, sanctus puta Benedictus, cujus vitae delineatio per libros quinque priores se diffundit, sanctus deinde Maurus, &,qui ex temporum ordine postremus est, Gregorius Magnus, cujus scripta quoque prolixius recensentur, ejusque missio Augustini in Angliam argumentis non unis p. 241 asseritur. Praeter hos ex innumeris fere nominamus Clarum atque Maximum, S. Martini discipulos; S. Lupum, qui postea Trecensis fuit Episcopus, ejusque fratrem germanum, Vincentium; Caesarium, Episcopum Arelatensem; Augendum, Condatiscensium Abbatem; Fulgentium, Episcopum Ruspensem; Dionysium Exiguum, cujus cyclus examinatur; S. Remigium; Turibium monachum, quem ab Episcopo distinguendum statuit; S. Aemilianum; Sylverium Papam, monastica veste indutum; S. Albinum, Episcopum Andegavensem; S. Placidum martyrem; S. Germanum Capuanum; S. Germanum, Episcopum Parisiensem; Chlotarium cujus obitus imprimis &sepultura in S. Medardi basilica refertur, p. 146; Nicetium, Episcopum Trevirensem; S. Radegundem, ex Regina monacham Pictavensem parthenonis S. Crucis; Gunichramnum Regem, qui utrum factus fuerit monachus, in dubio relinquitur, p. 227; S. Columbanum, Abbatem Luxoviensem; Hildesonsum Toletanum, quem velut insignem virginitatis Mariae patronum Autor introducit, p. 458; Fructuosum, Abbatem Complutensem, S. Audoenum, &c. Ad consuetudines antiquas &riGgg ritus olim receptos referimus, quae narrat de monachis in Clericos &Laicos jam olim distingui solitis p.