Latin
SCHASIO QUESNELLO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 426
Unproofread scanNot analysed yet
SCHASIO QUESNELLO. Udito Quemelli accusatore, fas est eundem causam suam non Adeserentem, sed pro virili se defendentem, non prorsus negligere. Pollicetur ille prolixam ad Causam Quesnellianam Responsionem, cujus prodromum esse Ideam hanc vult, questus ante omnia in Praefatione, se nequaquam jure ut fugitivum tractari, cum injuste captus sit, forum Archiepiscopi legitimis rationibus recusaverit, Divinoque auxilio, cujus multa indicia recenset, sit liberatus. Inde in opella ipsa, testatus animum sorte sua contentum, adversariisque plane non inimicum, XIX enumerat Artificia, quibus accusationem istam niti, detectisque istis omnino everti opinatur. Nam I reticeri prorsus ait protestationem suam (cujus summam repetit) legitime contra forum Archiepiscopi, quippe sibi inimicissimi, factam, quae cum ab arbitris repudiata sublataque non sit, ipso jure nullum esse ait, quicquid contra se Archiepiscopi nomine agatur. II dissimulari à Procuratore ait, quod sine antegressa facti informatione in carcerem redactus sit. III Romani Pontificis mandatum falso praetendi, neque per istud excusari Archiepiscopum posse docet, qui recusatus licet, &inimicitiae erga se convictus, sententiam tamen ferre non destiterit. IV Adversarii sui probationes plerasque ex epistolis aliisque schedis vi sibi ereptis, truncatisque, &Jesuitarum manibus (professisque adeo inimicis suis) traditis petitas esse monet, easdemque V maximam partem rejectaneas esse, &per plures adeo annos neglectas in scriniis delituisse, privatas denique &animi interdum causa aut sub fide amicissimi silentii scriptas; posse hoc pacto vel innocentissimum quemvis, si privata secretissimaque ejus scrinia expilare liceret, criminibus obrui; talia vero, cum cogitationum jure utantur, puniri non posse, nec ad humanam jurisdictionem pertinere.