Latin
SCHASIO QUESNELLO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 427
Unproofread scanNot analysed yet
VI admonet, adversarium suum schedas istas saepenumero male intellexisse, v. gr. quando voces jocosas in Gratiam a Nicolio recens inventam dictas, in Gratiam universalem, quam Jesuitae defendunt, vibratas esse contendit; ubi VII addit, exemplisque probat, eundem ficta in schedis istis nomina interdum male interpretatum esse, atque inter alia Stephanum &Michaelem le Vassor confudisse. VIII &IX urget, quam plurima prorsus aliena, augendi voluminis seque vel mole ista opprimendi studio, Causae Quesnellianae inserta esse, ac praeterea se suosque velut professos Ecclesiae hostes, erga quam sint inviolabili reverentia, depingi, excitandi solum odii gratia. X eodem consilio seditiosas sibi voces imputari scribit, cum summa ubivis cum veneratione, Galliae praesertim Regi, causas rerum exposuerit, inque praepotentium adversariorum praeventiones, &ministrorum artes, culpam omnem rejecerit; falli sane vel optimos Principes, neque tamen aegre ferre, si ex errore revocentur. Addit XI ea, quae inter Regem Gallicum &Vicarios Apamienses, jussu arbitratuque Pontificis, gesta sint, malitia cum insigni sibi &Jansenianis imputari; nec non XII Auctorem Causae Quesnellianae ipsum Regem Ecclesiamque Gallicanam, ejusque de auctoritate Pontificis doctrinam, audacter cavillari, damnatam seditiosamque nominare; quo loco Quesnellus infallibilitatem, quam vocant, Pontificis dudum ab Ecclesia, interque alios a Jac. Masenio Jesuita, XIII falso sibi imputatum affirmat, repudiatam esse probat. quod Paulum per omnia, &sine ulla subordinatione, Petro aequalem esse statuerit, atque hujus farinae alia. XIV ad Cleri Hollandici causam se confert, maleque turbas istas sibi imputari contendit. Consilium, quod rogatus secreto dederit, se non nisi maxima cum circumspectione, planeque non ea intentione, ut sibi obsecundarent Clerici, qui Sebasteno Archiepiscopo adhaerent, dedisse; consilium vero, quod citra fraudulentum animum detur, consulenti damnosum esse non posse, quippe cum vel sanctissimorum consilia, (v. gr. Augustini, cum Bonifacio Comiti ingressum in monasterium dissuaderet) interdum male cadant.