Latin
SCHASIO QUESNELLO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 428
Unproofread scanNot analysed yet
XV factionem sibi aliisque Arnaldi amicis injuste tribui affirmat; non alio se consilio, quam defendendi Augustiniani de gratia dogmatis causa unitos esse, parique jure Augustino, Prospero eorumque amicis factionis crimen inuri posse. XVI Brigodaeum, quem male Secretarium suum vocani ait, excusat; XVII autem summa sibi injustitia adscribi dicit libellos quosdam, ad quos manu sua nonnulla corrigens aut ludens adscripserit, maxime vero postrema Ant. Arnaldi scripta, qui tertio vel quarto ante obitum die adhuc scribendis libris operam dederit. XVIII Vaucelii acta sibi inepte etiam imputari ait, eique ipsi multa injuste vitio dari, exemplis docet. Denique XIX adversarium loca quaedam suarum in NOvum Testamentum Notarum in sensum minus orthodoxum rapuisse conqueritur.