Latin
OEUVRES POSTHUMES DE CHEVALIER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 43
Unproofread scanNot analysed yet
)Post hos Socios quosdam Academiae Regiae Anglicanae &Academiae Gallicae, maxime Fontenellum &Perraltum, veterum gloriam nostris eruditis subjecisse; Perraltum vero, poenitentia ductum, A. 1693 ad saniorem mentem venisse. His expositis, Pythagoram, Democritum aliosque veteres, contra cavillationes recentiorum defendit, praeclara veterum opera recenset, de fatis &interitu eruditionis apud Aegyptios, Phoenicios &c. disserit, seriem Monarchorum Assyriorum contra novam quorundam crisin defendit, in Chymiam &Philologiam recentiorum invehitur, ac de illa cumprimis jocatur, eam quam optime inter liberales disciplinas referri, cum, qui addicti eidem sunt, plurimum argenti prodigant. Postremo cogitata quaedam Auctoris de fortuna &conversatione, tumultuaria opera in chartam consignata, ut conscribendo olim libello cuidam inservirent, annectuntur, inter quae multa sunt peringeniosa. Nobis unicum illud impraesens sufficiat, ubi hanc fuisse ait viam, qua postremus Pontifex Romanus (dubium, quem intelligat) ad dignitatem istam pervenent: Nil petere, nil recusare, de nemine conqueri. Georg Adam Struvens Jurisprudentz oder Verfassung der Landublichen Rechte /&c.