Latin
JOH. HENR. BERGERI JURISCONSULTI ETC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 439
Unproofread scanNot analysed yet
Quae de termino duplicato, intra quem actio principalis institui debeat, Doctores vulgo tradunt, ea sine Lege dici, adeoque a Judice negligi posse asserit th. 35. De provocatione ex L. si contendat, rite instituenda legi merentur, quae §. 48 Autor disserit, qui itidem monuit, contra eum, qui instrumentum guarentigiatum habet, dictam provocationem non admitti. Ex Electis Processus Matrimonialis observare licet, eum qui consobrinam stupravit, non teneri ad eam alendam, cum ipsa stupratoris uxor fieri nequeat, th. 9. Consistoria Ecclesiastica partes litigantes, quae sub civitatum aut nobilium juris dictione sunt, mediate, suppressa tamen clausula in subsidium, in praefecturis autem immediate in jus vocare, th. 13 &14. Minorem &mulierem, in causis matrimonialibus, personam standi habere in judicio, hanc quoque, si ob stuprum actionem ad matrimonium ineundum aut dotem constituendam moveat, non vero si alimenta infantis nomine petat ib. 17sq. Oblationem ad jurandum non esse necessariam, sive juramentum contra matrimonium, sive pro matrimonio sit praestandum, th. 37 ostendit. De jurisjurandi delatione in actione matrimoniali, prolixe agit th. 23 seqq. Processum vero desertorium accurate describit th. 50 seqq. Sed nos pluribus hisce non immorabimur, cum selectarum Quaestionum ac Observationum Practicarum tantam ubique deprehendamus copiam, ut, si potissimas tantum persequi ac commemorare velimus, verendum foret, ne nimium excresceret ac instituti nostri metam excederet oratio. Quare ad ipsum opus praestantissimum B. L. ablegamus, ac paucis tantum monemus, adjectam esse Electis his Processus Executivi, Possessoni, Provocatorum &Matrimonialis, Disquisitionem Quousque Actori Reove in foro Sax. Elect. liceat deferre Jusjurandum?