Latin
JOH. HENR. BERGERI JURISCONSULTI ETC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 440
Unproofread scanNot analysed yet
In hac Autor actori etiam super replica ac articulis elisivis, &post litem a reo non recte aut eventualiter tantum contestatam, potestatem facit reo deferendi jusjurandum, huic vero, si negative litem contestatus sit, omni tempore licentiam utendi delatione juramenti largitur, etiam postquam articulos reprobatorios obtulit in ipso termino productionis aut recognitionis, sin affirmative litem fuerit contestatus, usque dum ei injuncta fuerit exceptionum probatio, aut ad eas probandas ipse se obtulerit, potestatem hanc Quae omnia plenius est persecutus, ipsi esse salvam existimat. variisque ampliationibus &limitationibus, observationibus, cautelis ac consiliis exornavit illustravitque. Quod reliquum est, cum praesentes commentationes satis ostendant, quam dextre, accurate ac feliciter Excellentissimus Autor, in discutiendis dijudicandisque causis forensibus versetur, Electa Processus Ordinarii, quorum in praefatione spem fecit, cum iis, qui eruditissimos ipsius labores suo pretio aestimare norunt, avide expectamus.