Latin
CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 440-3
Unproofread scanNot analysed yet
nostris recensita inveniuntur. In primae partis limine, statim brevis repetitio instituitur argumentorum, alibi ab ipso Viro clarissimo, ad demonstrandam existentiam Dei, fuse magis deductorum. Inde de natura Religionis in genere agit, quam foedus Dei cum homine definit, quo bonis praemia, poenas improbis, ex infirmitate lapsis per poenitentiam remissionem criminum polliceatur. Utque ejus indoles clarius patescat, primo Deum ab hominibus exigere obsequium, illudque ipsas promissiones Dei supponere, probat; inde Deum peccata infirmitatis tantum condonare, majora punire, resipiscentibus dare veniam. Porro quid Scriptura de Deo c. VI. Deo nos doceat, ostendit, &quae revelatio ad religionem pertinentia alia suppeditet, de fide nempe, de merito &efficacia mortis Christi, de Divinitate ejus, &denique de S. S. Trinitate. Qui. c. VII. VIII. bus fundamentis religionis Christianae breviter repetitis &variis observationibus illustratis, ad id jam accedit, ob quod cum maxiP. II. c. I. me ille scriptionis labor ei fuerat susceptus. Atque primo quidem difficultates examinat, quas in historia creationis deprehendisse sibi videntur ei, quos impugnandos sibi sumsit.