Latin
CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 441
Unproofread scanNot analysed yet
Monet hic ante omnia, stabilita semel revelationis veritate, scrupulos hujusmodi neminem jure ad Pyrrhonismum solicitare debere. Deum item non Philosophorum vel oblectandis vel instruendis ingeniis, sed salutis avidorum, qui simplices magnam partem sint &indocti, animis informandis historiam illam consignari voluisse. Indeque I. neminem offendere debere colligit divisionem Mosis rerum conditarum in coelum &terram, quae similis visa antagonistis divisioni maris in guttam aquae &oceani, cum vulgares nonnisi conceptus, sensus maxime ferientes, hic sequi voluerit. II. Nec mirum esse, terrae creationem inprimis describi, quae sensibus usuique nostro maxime sit obnoxia; magnorum corporum coelestium obiter, &in tantum, in quantum terrae huic ministrant, mentionem fieri. III. Nec illud absonum, quod mane &vesperae, dierumque adeo mentio fiat, antequam luminaria coeli condita essent: vel enim spatium tantum temporis intelligi, ei, quod inter Solis ortum &occasum intercedere solet, aequale; vel uti Mosen tantum ista φράσει, ut realem distinctionem &διαστημα inter creationem diversorum operum indicaret; vel denique Mosen ita tantum opus creationis per sex dies distribuisse, ut ad legalem dierum Heptadem aliquam relationem haberet. C. H. Difficultates porro succedunt contra oeconomiam veteris Testamenti &leges rituum, foedusque unicae familiae concessum. Quod inconveniens non videtur Autori propterea, quod Deus creaturam rationalem &liberam male viribus suis naturalibus usam, libertati suae inde permittere potuerit. Nec inde ullam vel injuriam in ceteros homines redundare, vel aliquid a ratione alienum committi, quod nobilioris finis causa cum Abrahamo &posteris foedus Deus iniverit. Ceremonialem vero cultum Deo non indignum esse, cum ille totum mundum occupaverit, memoriam beneficiorum Dei conservaverit, &cum Spiritu, h. e.