Latin
CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 444
Unproofread scanNot analysed yet
Certis nempe nobis de sensu verborum Divinitus revelatorum, autoritatem Dei praecipuum persuasionis nostrae esse fundamentum, quae nullum dubium possit admittere infallibili Spiritus Sancti testimonio nixa. Hoc tamen non impedire, quo minus ratio examinet, cognoscat, explicet veritatem decisionum fidei, non ut si comprehendere non possit, rejiciat, sed ut uniat se cum fide eique se jungat, verum esse experta, quod fides ipsi proponit. At credere clarissimum Baelium, atque in iis quae de Pyrrhone disseruit, &ad defendenda ea postea attulit, tueri, rationem ejusque evidentissima principia in tali examine revelationi semper adversa esse. Quod aliter se habere, inductione facta Autor menstrare conatur. Primo Deum esse unum solum, colendum, atque fiducia prosequendum, docere Scripturas: ei vero rei rationem contradicere, ne ipsum quidem clarissimum Baelium affirmaturum. Revelationem mundum ex nihilo a Deo conditum nobis sistere: rationem ad assensum praebendum inclinari, tum quod verosimile hoc sit ipsi, tum quod a variis dubiis eam liberet; quorum utrumque fusius demonstratur. Animae immortalitatem a revelatione adstrui: nec eam rationem destruere, quae spiritualem naturam ex partibus compositam non esse, nec adeo in eas resolvi, Dei vero sapientiae, ut eam annihilet, parum conveniens esse, agnoscat. Nec quidquam hic opponi posse, nisi dicamus, spiritualem naturam rationem non admittere: id quod dici non posse, paulo fusius Autor probat ostendendo ipsam rationem sibi non facile persuadere, ut vitam, motum, cogitationem materiae tribuat, &pro iisdem habeat rem cogitantem &materiam, quae diversorum generum esse deprehendat, inque iis omne, quod in talibus rebus exigi potest, diversitatis fundamentum, juxta superius dicta animadvertat. Parti morali religionis rationem non contradicere, quin potius hanc clarissime aequitatem praeceptorum Divinitus allatorum confirmare. Ab articulo de Trinitate non destrui rationem, maleque ex eo contra rationem inferri, quod tria unum sint: ut enim ista contradictio in adjecto ex articulo de S. Trinitate consequatur, necesse esse, ut vox personae in hoc mysterio naturam unam &singularem notet, separatam &distinctam ab omnibus aliis, prout significat quando de creaturis usurpatur. Cum vero id sibi non velit in abstrusissima hac doctrina, dici etiam non posse, quod ex ea sequatur, tria esse unum.