Latin
CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 443
Unproofread scanNot analysed yet
Primo nempe rationem inservire cognitioni argumentorum, quibus veritas religionis demonstratur, ut disponatur mens humana ad obsequium autoritati Divinae praestandum, quod gratia sine ratione nunquam persuadeat. Neque secundo rationem, stabilita Scripturae autoritate, penitus cessare: quae verosimilitudinem difficultatemque rerum revelatarum apprehendat, &cui istud exercitium circa veritatem verosimilitudinemve rerum revelatarum, nec adimat autoritas Divina, nec ejus natura adimi patiatur. Tertio aliis etiam in rebus, quae a ratione unice dependent, id quod semel verum est &evidenter probatum, veritatem suam retinere, licet consequentiarum series ad res incomprehensibiles nos deducat. Sic enim materiae divisibilitatem in infinitum, rem summae evidentiae &certissimae veritatis esse, quamvis concipi non possit, partes arenulae numero aequare partes totius universi. Quarto perceptionibus nostris attendendum esse, ut gradum certitudinis in iis recte cognoscamus. Unicam vero regulam, ex qua certi de no stris perceptionibus reddamur, esse claritatem earum. Cum vero saepe pro claris habeamus, quae clara non sunt, videndum esse, an superficiem tantum rei, an interiora quoque cognoscamus, &an aliquid in iis ignotum tanquam notum supponamus: porro item an illud, quod incertum est in re &ignotum, id, quod certo de ea nobis innotescere videtur, destruat, an minus. Quod si non faciat, relinqui alteri illi suam certitudinem, neque ad Pyrrhonis castra esse fugiendum. Porro dari res ita differentes, ut nihil invicem habeant commune, quas diversas dixeris simpliciter, quarumque differentiae causa nulla alia sit, quam quod una non sit altera: sicuti soni v. g. &coloris diversitas aliter explicari non possit. Alias contrarias esse &sibi oppositas invicem, quarum contrarietatis ratio ex indole earum reddi possit: qua ratione lineae rectae curva opposita sit, quod haec non, sicut illa, a puncto ad punctum per brevissimum, quod interjicitur, spatium procurrat. Denique claritatem idearum nostrarum ex eo cognosci posse, si aliis usu rationis pollentibus explicatae, eodem ab illis modo, quo a nobis, apprehendantur. Hisce regulis jam putat Autor nos dirigi posse, quousque in dubitando procedere, quando in propositione tantum probabili acquiescere, quando denique certi plane &convicti esse debeamus. Quantum vero ad autoritatem infallibilem, sufficere, si clare sensus ejus percipiatur, ut penitus illi obsequamur, cum in eam nec error cadere possit, nec impostura. Jam istam methodum potioribus capitibus religionis applicandam censet.