Latin
ANTONII VAN DALE DISSERTATIO SUPER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 519
Unproofread scanNot analysed yet
ANTONII VAN DALE DISSERTATIO SUPER Aristea de LXX Interpretibus, cui ipsius praetensi Aristeae textus subjungitur. Additur Historia Baptismorum tum Judaicorum, tum potissimum priorum Christianorum, tum denique &Rituum nonnullorum. Accedit &Dissertatio super Sanchoniathone. Amstelaedami, apud Jo. Wolters, 1705. 4. Alph. 2, plag. 20. Quae tot egregia nuper &olim ingenia exercuit, Historia de versione τῶν LXX, eam &suis observationibus haud indignam judicavit Vir doctissimus Antonius van Dale. Post ea igitur, quae Ludovicus Vives, Jos. Scaliger, Dan. Heinsius, Joh. Wowerius, Rich. Simonius, Jac. Usserius, Brian. Waltonus, Robert. Bellarminus, Isaacus Vossius, &quem falso quidem mortuum credidit Noster, Humfridus Hody, (at quanti viri?) plenissima nobis messe tradiderunt, haud spernendum sibi spicilegium relictum existimavit, cui &ipsum Aristeae textum cum versione Latina Garbitii, faciliorem scilicet lectoribus Autorem ipsum cum suis observationibus conferendi copiam daturus, subjunxit. Duos autem omnino, non unicum, eosque admodum discrepantes Aristeas fuisse docet: unum quidem Judaicum, quem totum exhibet; alterum, quatenus ex Epiphanio potissimum conspici possit, Christianum, seu ab homine Christiano quopiam atque Hebraice non callente, sed pro versione LXXvirali militante comIllum quidem Judaeum aliquem Alexandrinum, e nupositum. mero istorum Hellenistarum, qui nobis Apocrypha Tobiae, Judithae, similiaque imprudenter obtrudere, sub falsis nominibus conati sint, fuisse existimat, Gentilis quidem prae se personam ferentem, sed pessime illam, sententiis de Deo plane Judaicis, usuque vocis Νόμος, pro legum systemate Graecis ac Latinis plane insolito, sustinentem, aetate inter Philonem ac Josephum medium; Philonis, qui primus forte historiam de LXX Interpretibus publice tradiderit, dicta ulterius adornantem, Josephoque tam lepidam fabelHis expositis, a quonam Ptolam perficiendam relinquentem. lemaeo adornata fuerit Bibliotheca Alexandrina, an a Lagi filio,