Latin
Cap. I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 519-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. c. II. an a Philadelpho? primo omnium disquirit: &posteriori quidem institutae Bibliothecae laudem, nequaquam vero ista pietatis ac virtutis elogia, quae ipsi a Philone, Epiphanio, Augustino, ipsoque Aristea tribuuntur, deberi, productis optimorum Autorum testimoniis confirmat. Deinceps etiam Demetrii Phalerei, cujus scilicet egregia in hac versione promovenda tanquam Bibliothecarii opera fuisse perhibetur, considerationem suscipit, ejusque neque tantam pietatem, Divinaeque legis venerationem fuisse, quanta ipsi ab Aristea tribuitur, Athenaei testimonio ostendit, neque ipsum omnino eo tempore in aula Philadelphi vixisse, regiave gratia usum fuisse quo versio facta perhibetur, multo autem minus Bibliothecae praefectum fuisse, e probatissimis Historicis evincit.