Latin
FRIDERICI LEUTHOLFI A FRANCKENBERG
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 533
Unproofread scanNot analysed yet
Extare eum in finem certam ordinationem ab Imperatore A. 1658. denuo confirmatam, in qua refractariis pro re nata, vel multa XXX marcarum auri puri irrogetur, vel receptio &manumissio tironum interdicatur, vel exclusio a toto consortio praevia causae cognitione adjudicetur. In Comitiis autem praeter jura Archimarschallatui annexa, eminere etiam in Electore Directorium in causis Evangelicis, quod unde incunabula sua accersat, &qua ratione hodienum continuetur, quidve involvat, eleganter exponit. Pergit deinde ad dignitatem Supremi Venatoris Imperii, quam Imp. Leopoldum Joh. Georgio II. A. 1661. d. 28. Aug. renovasse constat, nec minus sententiam Strauchii, adstruentis Electorem Saxoniae, ut Marchionem utriusque Lusatiae, nobilitatem conferre posse, quia Bohemiae Reges olim istud juris in omnibus territoriis suis exercuerint, in translatione autem dicti Marchionatus omnia Regalia nullo excepto cessa fuerint, breviter ventilat, dicendo Serenissimam Domum Electoralem sibi hoc Regale nunquam arrogasse, nec credidisse illud, utpote Regi Bohemiae proprium, in se transmissum; explorandum itaque ante omnia, num pristini Marchiones, qui Regali axiomate caruerunt, nobiles creaverint? Plura in tanta selectissimarum rerum copia coacervare facile liceret, nisi persuasi essemus mirandam Illustrissimi Viri prudentiam &sagacitatem per totum opus diffusam, cuilibet jam abunde in oculos incursuram. Quapropter hic subsistimus, id saltem adjecturi in altero tomo Galliae, Hispaniae, Lusitaniae, Angliae, Scotiae, Hiberniae, Daniae &Norvagiae, Sueciae, Poloniae, Hungariae, Bohemiae &Borussiae Regna: tum Venetorum, Foederatorum Belgarum, Genuensium, Helvetiorum, Luccensium, Genevensium, Ragusanorum &S. Marini liberas Respublicas; denique Romani Pontisi is, Ducis Sabaudiae. Magni Hetruriae Ducis, Ducum Lotharingiae &Slesvici, Magni Magistri Ordinis Equestris Johannitici, Ducum Mantuae &Montisferrati, Massae &Carrarae, Mutinae, Monoeci, Arausionensis, ut &Parmae ac Placentiae Principatus &Dominationes pari methodo atque ingenii ubertate describi.