Latin
TOBIAE GUTBERLETHI, JCTI ET PRAEFECTI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 534
Unproofread scanNot analysed yet
TOBIAE GUTBERLETHI, JCTI ET PRAEFECTI Bibliothecae Franequeranae, Opuscula. Franequerae, apud Franc. Halma, 1704. 8. Alph. 1. pl. 3. Icut foecunda fuit admodum Gentilium superstitio in confinOgendis Diis pene innumerabilibus, quorum cultum plebeculae miserae &quascunque nugas dementer arripienti commendarent: ita operae pretium facturos se arbitrati sunt Viri doctissimi, si, quae leguntur sparsim in antiquis monumentis de titulis eorum, veneratione, solennibus sacris &ceremoniis, quibus haec conficiebantur, colligerent diligenter, atque singularibus libris explicarent, &hac ratione lucem his accenderent, qui in legendis aut interpretandis veteris aevi scriptoribus versantur. Accenseri meretur istis praesentium Opusculorum perquam eruditus Autor, qui aliorum exemplis incitatus, Sacerdotes Martis Salios &Deos Cabiros describendos sibi sumsit, &Inscriptiones quoque duas, Smyrnae repertam unam, atque monumentum Heriae Thisbes Monodiariae continentem alteram, quarum utramque in Sponii Miscellaneis Eruditae Antiquitatis offenderat, suis Animadversionibus illustravit. Et in illo quidem de Saliis Sacerdotibus libello, de nomine ipsorum, origine, diversis generibus, vestitu, armis, carminibus, coenis maxime exponens, a saliendo dictos mavult quam cum Stephano le Moyne ab Ebraeo y quod tinnitum significat, propterea quod nequeat doceri, cymbala &crotala Sacerdotes illos pulsasse; eosdemque a Salisatoribus distinguit, qui, Isidoro teste, dum ipsis membrorum quaedam partes saliebant, aliquid sibi exinde vel prosperum vel triste praedicebant. Institutos vero primum in Herculis memorat honorem, quos e Dionysii Halicarnassensis &Livii sententia Numa deinde Marti consecravit, &diversis cognominibus appellavit populus, Palatinos videlicet alios Collinosque &Agonales, alios Albanos, prout nimirum vel in Palatino aut Collino, quem Agonalem etiam sive Agonum dictum ostendit e Festo, vel in Albano montibus sua habebant sacraria.