Latin
COLLECTIO PRAECIPUORUM QUORUNDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 539-2
Unproofread scanNot analysed yet
pretiosa ista volumina pervolvere non datur, praecipua inventa Physica &Mathematica ex istis seligere, &in unum volumen mole exiguum conpingere voluit Autor, in praefatione observans, se talia exhibere, quae jam censurae orbis eruditi exposita approbationem meruere, &quibus tanquam fundamentis firmis posteritas infinita superstruere valebit. Placuit autem ipsi Discursus singulos verbotenus recensere, uti Societati Regiae vel exhibiti, vel coram ea recitati fuere, ne in compendium missi obscuri evaderent. Praecipui jam leguntur in Actis nostris, nempe A. 1692 p. 307, quae celeberrimus Hallejus de quantitate vaporum ex mari exhalantium, eorundem circulatione, &origine fontium; A. 1684 p. 387, quae de Theoria declinationis acus Magneticae; A. 1687 p. 509, quae de Ventis statis intra Tropicos, eorumque causa; Tom. 2. Supplem. p. 328, quae de calore Solis proportionali in omnibus latitudinibus; ibid. p. 333, quae de inveniendis focis lentium per Algebram modernam; A. 1702 p. 180, quae de invento a Rob. Hookio Barometro marino; &tandem A. 1700 p. 87, quae Woodivardus de Vegetatione Plantarum disserit. Quae ulterius ab Hallejo de vera Theoria aestus marini proponuntur, in summi Geometrae Isaaci Newtoni Principiis Philosophiae Naturalis Mathematicis, quae mense Junio anni 1688p. 304 &seqq. recensuimus, &Davidis Gregorii Elementis Astronomiae, nobis mense Octobr. anni 1703 p.