Latin
COLLECTIO PRAECIPUORUM QUORUNDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 540
Unproofread scanNot analysed yet
452 &seqq. commemoratis leguntur, atque Newtono Theoria ista debetur autori. Newtoni Theoria lucis &colorum, ejusque uberior explicatio, ex Optica ipsius nuper publicata, &proxime a nobis recensenda, peti debet. Ejusdem Theoria Lunae in eruditissimo opere Astronomico Gregorii modo laudato jam est publicata. Romeri Demonstratio de successiva Luminis propagatione, non solum ab illustri Hugenio in ingenioso de Lumine Tractatu, nobis A. 1690 pag. 481 &561 commendato, sed &à Scriptoribus Systematicis, quales sunt Joh. Bapt. Hamelius &Franciscus Bayle, fuse sunt exposita, &a nobis ex Tractatu Hugeniano ad annum cit. p. 483 in compendio proposita. Wallisii cogitata de Mensura resistentiae medii in motu projectorum, caput 101 Tractatus de Algebra absolvunt, quem A. 1686 p. 283 recensuimus. Narcissi de Sono discursus, generalibus solum terminis, Visus cum Auditu &Opticae cum Acustica convenientiam exponit. Quae Hallejus de magnitudine atomorum ex ductilitate auri, nec non de variis speciebus quantitatum infinitarum earumque inter se proportionibus demonstrat, atque de distantia stellarum fixarum docet Franciscus Robertus, ea jam plerisque innotuisse credimus. Quare de his omnibus in praesenti non dicimus: pauca tamen de discursibus reliquis, qui in praesenti opere continentur, subnectemus. Exhibet nempe quoque Antor noster saepius jam nobis laudati Halleji Tentamen de causa mutationis declinationis acus Magneticae, cum hypothesi de structura internarum partium Telluris: in quo cum per observationes probasset, mutationem istam esse universalem suosque habere gradus, utut non omnibus in locis eosdem, causam ejus tandem assignare nititur. Quemadmodum vero ex ipsis Actis nostris A. 1684 mense Aug. p. 392 constat, quod phaenomena declinationis acus Magneticae salvaturus afferat, Terram esse Magnetem quatuor Polis magneticis instructum, &acum magneticam dirigi versus vicimorem: ita facile conjicere poterat, mutationem declinationis inferre mutationem situs Polorum. Hanc declaraturus, Tellurem sibi concipit, ut geminum Magnetem, constantem nempe ex crusta exteriori &nucleo, fluido quodam intermedio interjecto, ita ut tum ista, tum hic binos habeat Polos Digi los Magneticos, &ambo circa commune centrum ac axem diurnae rotationis intervallo quatuor viginti horarum rotentur.