Latin
COLLECTIO PRAECIPUORUM QUORUNDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 546
Unproofread scanNot analysed yet
Unde appareat, cicatriculam, quae sit fons nutritionis animalculi, non oriri in utero, sed alibi, atque in istum deferri tanquam in solum aptum, ex quo nutrimentum recipiat ad vegetandum foetum. Esse vero testes foemineas revera ovaria, hoc experimento evincere conatur, quod parere nesciant foemellae, si abdomen aperiatur ac testes exsecentur. Respondet tandem tribus objectionibus, quibus hoc ultimum assertum subesse videri poterat. De concoctione quae tradit Haverus, in compendio huc redeunt. Tribuit nempe ciborum in ventriculo comminutionem salivae, quam pro liquore habet ex gemino alio composito, altero nempe acido, altero oleoso, oleo terebinthinae non prorsus absimili, quorum unusquisque e peculiaribus glandulis fecernatur: id quod sequenti comprobat experimento. Assumsit frustum carnis crudae, idque dissecuit in minuta magis, sed iis tamen majora, in quae masticatione reducitur, panisque micis admixtis oleum terebinthinae &oleum vitrioli affudit: quam massam cum per quatuor horas in balneo Mariae digessisset, in pultem redactam deprehendit. Salivam certe prodere fermentationem, etiam cum non edimus, per bullulas ipsi inexistentes utut in ore non agitatae. Motum stomachi per respirationem productum cibo dissoluto cum saliva intimius permiscendo inservire. Per hanc autem fermentationem apta disponi alimenta, ut cum bile in intestino duodeno fermentare possint: quod hoc experimento probat. Cum bilem naturae saponariae supponat, saponem in aqua calida dissolutum oleo terebinthinae ac vitrioli admiscuit, &in mixtura fermentationem oriri observavit. Influentiam respirationis in motum cordis adstructurus Distius, Loweri explicationem systoles seu contractionis cordis per mechanicam visceris hujus structuram laudat; verum explicationem diastoles per motum restitutionis improbat, cum status contractionis fibrarum sit potius naturalis, adeoque non dari possit diastole sine externa quadam violentia, prouti experientia in omnibus musculis doceat, non dari in ullo musculo motum restitutionis confirmans. Ita musculos a potentia antagonistarum liberos esse in statu contractionis, illos similiter, qui antagonistis carent, ut sphincteres gulae, anus, vesicae, semper esse in eodem.