Latin
COLLECTIO PRAECIPUORUM QUORUNDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 547
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero cor sit musculus, isque solitarius, sine ullo antagonista proprio, nec voluntatis imperio subjectus, proxime adeo ad sphincteres accedens, a Lowero aliisque dudum esse demonstratum. Musculares fibras cordis per nervos actuatas immediatum esse systoles instrumentum concedit; quin tamen musculi intercostales cum diaphragmate, dum sanguini per pulmones viam pandunt, suum quoque conferant, negari non posse. Ostendit ulterius, vasa sanguifera in pulmonibus in costarum elevatione ac depressione eandem cum bronchis pati debere mutationem, nempe coarctari, dum costae deprimuntur ac pulmones subsidunt; extendi, dum costae elevantur &pulmones aere inturgescunt, ut via sanguini ex dextro cordis ventriculo in sinistrum aperiatur. Diastolen igitur fieri asserit, dum a pondere atmosphaerae, quae musculi antagonistae vicem subeat, costae deprimuntur, pulmones subsidunt &vasa sanguifera coarctantur, ita ut sanguis per venam pulmonariam veluti ope emboli cujusdam in sinistrum cordis ventriculum protrudatur. Tandem quaedam subjungit, quae circa foetum in utero moneri poterant.