Latin
LIBRI NOVI EXANGLIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 55
Unproofread scanNot analysed yet
In altera Christianismum contra Judaeos vindicat, quorum antiquas revelationes divinas esse omnino concedit, eaque occasione de Mosis antiquitate &sanctitate juxta scriptores gentiles disserit, quamque plurima doctrinae &historiae Mosaicae Gentiles noverint, ut ut eadem ad impia sua sacra detorserint, exponit. A priscis vero revelationibus cum obstinacia &falsa interpretatione sua Judaei postmodum misere defecerint, &ex vere credentibus paulatim Ethnicis aequales aut pejores facti fuerint, hinc contra eos late disputat, ac summa haec capita deducit: quod Messias, in scriptis Mosis &Prophetarum, tanquam Deus ipse in carnem humanam venturus describatur: quod idem certo tempore, stante nimirum templo Salomonis secundo, hoc cit. post captivitatem Babylonicam restaurato, venire debuerit, salvaturus non Judaeos solum, verum &Gentes: quod idem in Bethlehem, de tribu Juda, &de domo David, &inaudito miraculo ex virgine castissima nasci: quod multis aerumnis exantlatis, in carne pati, crucifigi, ultimoque ex mortuis resurgens in coelum adscendere, inque mundo Apostolos Spiritus S. donis instructos, qui ad spirituale ipsius regnum omnes nationes terrae miraculis &verbi Dei virtute vocarent, magnamque vere credentium civium Ecclesiam colligerent, relinquere: quod lex Ceremonialis seu Levitica tempore Messiae hujus exspirare debuerit. Quibus singulis scite demonstratis, ultimo loco, quod talis &tantus Christus Dominus jam venerit, qui haec omnia excellentiori modo adimpleta dederit; indeque Judaei maximi erroris de venturo adhuc Messia accusandi sint, quodque Christiani e contra vera verbi Divini mysteria palam sectentur, valide concludit. Sed antequam opus ipsum finiat, in doctrinae Christianae sanctitate &moralitate non invenire affiramat, sive Gentiles, sive Judaeos, quod objiciant. Praecipuos namque illius articulos, de Arinitate, de Filio Dei incarnato &crucifixo, ac de Spiritus Sancti cum fidelibus conjunctione, Judaeorum pariter &Gentilium ipsorum met testimoniis, ex eorum scriptis heic allegatis, firmari monstrat. In eos igitur non minus atque in Atheos, Epicureos, Indifferentes, ac illos quoque, de Daemonibus qui dubitant, justam stringit epanorthosin, &ut gentes extra Christum omnes damnari, haud obscure sibi persuadet, sic ad blasphemas nonnullas Judaeorum objectiones contra miracula resurrectionemque Christi, &fidem Apostolorum, in medium allata, respondet, &post inculcatam denuo doctrinae Christi innocentiam, &charitatem imprimis, quam haec tantopere requirat, in paraenesi ad infideles omnes, &impios non minus Christianos, inque pis votis desinit.