Latin
G. BRANDS HISTORIE DER REFORMATIE IN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 56
Unproofread scanNot analysed yet
G. BRANDS HISTORIE DER REFORMATIE IN en Ontrent de Nederlanden. Het derde en vierde Deel &c. h. e. J. BRANTII HISTORIA REFORMATIONIS BELgii &vicinarum Provinciarum. P. III& IV. Roterodami apud Barent Boss. 1704. in 410. Volumina II. alphab. 12. PRimam praestantissimi hujus Operis partem, libros X priores, Historiam reformationis a primis Christianismi in his partibus incunabulis, usque ad annum C. 1600 sistentes, complexam, anno 1663 Amstelaedami excusam habemus. Ea una cum parte altera, qua continuatur eadem Historia usque ad exitum anni 1618, Amstelaedami anno 1671 iterum lucem adspexit. Ob aptissimum rerum ordinem, fidem in allegandis diligenter monimentis &testibus idoneis, eximiumque linguae nitorem, hostium quoque encomia promerita fuit. Sane enim laudes istas omnes Brantio ne ipse quidem derogaverit Henricus Ruilius, verbi Divini apud Amstelaedamenses olim minister, qui in scriptis adversus hancce Historiam variis libellis, omnes istas virtutes Brantiano foetui concedit, de eo tantum conquestus, quod, ubi ad Kornhertii tempora, primasque adeo schismatis inter Remonstrantes &Contraremonstrantes in Belgio origines, deventum esset, plus quam decebat H storicum, Remonstrantium studiosum se ostenderit, in quorum sciyGoogle scilicet partibus ecclesiastico munere apud Amstelaedamenses fuit defunctus.