Latin
OBSERVATIO AD RECENSIONEM LIBRI DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 554
Unproofread scanNot analysed yet
Ponamus, Mechanicum egregium scire, quae ego famulo meo tali die sim imperaturus, eumque posse formare automatum par exeCertum est, quendis omnibus motibus a me ea die imperandis. me tunc Automato illi tanquam famulo meo imperaturum ea, qua fruor, libertate, neque illam ipsius automati spontaneam ad suos motus determinationem, quicquam libertati meae praejudicaturum. Eodem se modo res habet in corpore humano, secundum systema Leibnitianum, quod ideo appellari solet Systema Harmoniae praestabilitae. Deus formavit nostra corpora tanquam machinas, quae debent respondere certis motibus nostrarum animarum. Tale Automatum non est impossibile Deo, qui novit omnes determinationes meae voluntatis, motusque machinae his determinationibus accommodavit. Hoc systema exemtum est difficultatibus, quae in aliis reperiuntur. Non intelligitur in systemate recepto, quomodo voluntas agere possit in corpus, &in systemate causarum occasionalium omnia fiunt miraculose, &Deus movet brachium meum occasione meae voluntatis, corpus proprie loquendo nihil agit. Sed in systemate Leibnitiano agit revera. Quod animam attinet, concipi utique potest, Deum ipsi in creatione dedisse ideas confusas &involutas omnium objectorum universi, quae evolvantur &distinctae fiant, prout objecta mutationes producunt in eo corpore, quod animae est conjunctum, quia Deus ita creavit animam &corpus, ut perfecte sibi respondeant. Anima deinde in sese ipsa agit secundum illas ideas &perceptiones distinctas, ut judicia sua formet, suaque placita ac destinata animo concipiat, secundum electionem quam instituit. Ipsa imperat, &corpus exequitur virtute dispositionis a Creatore ad exequendum ei datae.