Latin
OBSERVATIO AD RECENSIONEM LIBRI DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 555
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque concludo (inquit Vir Clarissimus sub ipsum dissertariotionis finem) si intelligi queat, animam agere in corpus propria virtute, &quodam genere influxus, qui motum in eo producat sequendum esse systema receptum. Simplicius enim est aliis &liquidius, (plus simple &plus degage.) Et in favorem ipsius, adduci potest exemplum Dei cuncta creantis &conservantis sola voluntate. Sed si velimus sequi ideas, quas habemus de corpore &de spiritu, una cum propriis eorum attributis, atque adeo nolimus corpus agere in spiritum, aut spiritum (creatum) in corpus; amplectendum erit systema Leibnitianum. Systema enim causarum occasionalium non nisi mera est illusio. Haec Clarissimus Autor, agnoscens commercium animae &corporis, secundum naturae ordinem, non alio modo, quam secundum Leibnitianam hypothesin, intelligibiliter explicari posse. Quoniam in iis, quae in corpore &anima intelligimus, nihil apparet, quod ad influxum eorum mutuum explicandum inserviat. Caeterum modus, quo Deus agit in creaturas, toto genere diversus est, consistit enim in creando: quoniam ipsa creaturarum dependentia a Deo seu conservatio, continua est creatio. Hanc autem dependentiam veram &necessariam esse, certis demonstrationibus docemur, etsi modum hunc agendi, ob infinitam ipsius agentis naturam, explicare non possimus.