Latin
G. BRANDS HISTORIE DER REFORMATIE IN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 58
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim membranae cerebri copiosissimis vasis arteriosis, &una cum pericranio summa gaudeat sensibilitate, quivis facile intelliget, enormiter has partes affici a pressione, dilatatione &aestu sanguinis; sub quo statu hic non solum totus immutatur, sed inprimis serum ita degenerat a solita sua tenuitate, ut in gelatinam spississimam excoquatur: cui pressioni auctae ansam dant febres, plethora, exercitia, radii Solares, ebrietas &ingluvies. Sed &ab imminuta pressione excitatur hoc malum, quando sanguis nimis lentus &viscidus per vasa non nisi aegerrime propelli potest; quod patet in chlorosi &scorbuto. Quod partium solidarum vitia attinet, oritur cephalalgia, praeter conformationem p. n. a commotione cerebri, ab equitatione &vectione vehementi, a refrigeratione capitis &c. Quibus explicatis definit cephalalgiam, quod sit capitis sensatio molesta, imprimis a sanguine motu suo vasis &membranis vim inferente producta. Quanquam enim, uti dictum, partium solidarum vitium capitis dolorem producat, saepe tamen is ideo excitatur, quod sanguini circulaturo impedimentum aliquod objiciatur, quod pulsatio molesta, excipit. Ex causis fluunt indicationes generales, quae in eo consistunt, ut sanguinis pressio nimia compescatur, progressus per vasa capillaria facilior reddatur, cerebri vitia corrigantur, &dolor mitigetur. Mittimus prognosin, cautelas practicas, &formulas, quas subjungit fideliter Author Clarissimus, ex propria praxi partim, partim ex authoribus allegatis petitas. Atque haec speciminis loco sufficiant, ex quibus haud obscure intelliget L. B. qua usus fuerit methodo Noster in reliquis explicandis capitis morbis. Inter quos cum affectus soporosi non sint infrequentes, ab Authoribus vero maxime confuse fuerint tractati, notas characteristicas singulorum subjungere placuit Clarissimo Moor. Coma igitur vigil vocat, quando aegri conqueruntur de summa capitis molestia, non quidem dolore, sed velut interno ardore, &motu intestino expansivo, qui ipsos reddit quidem in somnum proclives, &somnum enixe desiderantes, cum tamen non possint aut non audeant eundem capessere. Coma somnolentum est, quando aegri, provectioris aetatis praesertim, ad somnum sunt valde proni, cum insigni mentis hebetudine, nonnunquam oris apertione, adeo ut sedentes &cum aliis colloquentes, etiam interdiu, in somnum involuntarium prolabantur. Hic morbus circa vesperam ingravescere solet; febris non est insignis, aliquando lenta, nec aegri conqueruntur, nisi de somnolentia molesta. Huc etiam referri potest ea somnolentiae species, quae suppressionem urinae insequitur; ut &sopores profundi absque manifesta febre, e. g. ab ebrietate, usu opii, &somnolentia scorbutica.