Latin
G. BRANDS HISTORIE DER REFORMATIE IN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 57
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quicquid sit de ista Ruilii accusatione, quam variis scriptis apologeticis, dum viveret, abstergere conatus diligenter fuit ipse Brantius, magna hucusque semper hujus Historiae apud Belgas existimatio fuit &autoritas. Ut multum haut immerito res patriae ecclesiasticae debere videantur Reverendo Gerardi Brantii Filio, Joanni, qui continuationem Historiae illius ab ipso Parente ad annum usque 1623 productam, ex schedis ejus nunc demum publicavit. Complectitur illa accuratam Synodi Dordracenae, tristiumque, quae post eam Remonstrantes afflixere, fatorum Historiam, ex omnibus, quae suppetebant, monimentis, actis, relationibus, litteris diligenter digestam, atque eo usque diligentiae &ἀκριβeias observantem, ut minutissimas affectuum, contentionum, eventuum occasiones, ipsaque verba ultro citroque commutata, semper exhibeat, indolemque, mores, ingenium, studia hominum vivide admodum, tanquam in tabula, repraesentet. Ut si quis alius unquam, ad ecclesiasticam prudentiam, sive comparandam, sive firmandam, hic inprimis liber spectare videatur. BARTHOLOMAEI DE MOORVERIS OECONOmiae Animalis seu potius Humanae Principiis innixae Pathologiae Cerebri Delineatio Practica; in qua Morborum Soporosorum per Notas Characteristicas Distinctio, nec non Spasmorum accuratior Distributio traditur. Amstelaedami, apud Gerardum Borstium, 1704. in 410. Constat 31/ Alphab. emadmodum Clarissimus Author in Cogitationibus suis de Instauratione Medicinae, à nobis in Actis Anno 1696 Mense Augusto pag. 370 commendatis, omnes humanae oeconomiae functiones a sanguinis pressione deducendas esse docuit: ita ab ejusdem pressionis vitio, non neglecta singularum partium structura, morbos &symptomata esse derivanda, ut demonstret, in hac Idea Praxeos Medicae Novae, cujus librum primum, Pathologiam Cerebri continentem, jam sistit, conatu non spernendo occupatus est. A Cephalalgia initium facit, cujus causas a pressione sanguinis partim aucta, partim imminuta repetit.