Latin
6
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 6
Unproofread scanNot analysed yet
Catecheses sequitur Epistola quam statim, ac Episcopatum Cyrillus adeptus est, ad Constantium scripsit, de signo crucis, &lumine denso valde &coruscante, quod Hierosolymis die Pentecostes A. 353 quamplurimis videntibus apparuerit. Apparitionis hujus Epistolaeque Cyrilli de eadem scriptae, cum non solum Theophanes &Michael Glycas, verumetiam Sozomenus meminerit, satis mirari Autor vix potest, quid Rivetum impulerit, ut eam aut non a Cyrillo, aut Cyrillo Ariano scriptam, tam audacter asseruerit. Epistolam ad Constantium excipe fragmentum Homiliae in Paralyticum ad Bethes dae piscinam sanatum, quod nunc primum in lucem ex codice manuscripto Bibliothecae Bodlejanae Noster edit, eamque Cyrilli opus genuinum esse nullus dubitat; quippe cum stylus ejus conveniat cum Cyrilli stylo, &quod in Catechesibus fieri solet, orationis continuitas frequenti S. Scripturae citatione sit intercisa, &quasi tessellis quibusdam pulchre variegata. Comparet hinc Oratio de occursu Domini, quam inter opera, quae Cyrillo nostro falso tribuantur, reponere notat eruditissimum D. Cave. At licet modum quidem loquendi laxiorem esse in hac oratione, quam in Catechesibus, &impetu quodam verborum filum decurrere (id quod Cyrillo alias familiare haud sit) fateatur, plurimos tamen viros doctissimos eam Cyrillo tribuere superaddit, quibus etiam tot codices manuscripti suffragentur. Proxime accedit Historia Ecclesiastica &Mystagogica, quam Cyrili nomine praenotatam in codice manuscripto Bibliothecae Bodlejanae Editor noster invenit; tractatum vero illum, longo post Cyrilli tempora intervallo, autorem nactum fuisse dicit Germanum quendam ejus nominis secundum, Patriarcham Constantinopolitanum, qui circa annum 1226 sedem occupasse perhibeatur. Postremo denique loco Epistola comparet ad Augustinum de miraculis Hieronymi post mortem celebratis, quam Cyrili nomen immerito prae se ferre, Noster palam asserit. Praeterquam enim, quod insigni anachronismo triginta annorum, quibus Cyrilli mors Hieronymi mortem antecesserit, satis constet, a Cyrillo eam scribi neutiquam potuisse, tam futilibus insuper scatere fabellis, &propter styli infantiam ac barbariem, adeo deformem &foedam esse innuit, ut a maleferiato &insulsissimo Monacho, ante ducentos forte annos, fictam fuisse, probabile admodum videatur. Singula interim haec scripta nunc exhibenda doctissimus Editor censuit, ac circa eadem id sibi praecipue negotii datum intellexit, ut textum, praesertim Catecheseos, purum, integrum &ab omni labe purgatum exhiberet.