Latin
OMHPOS EBPAIOZ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
OMHPOS EBPAIOZ. sive HISTORIA HEBRAEORUM AB HOMERO HEBRAIcis nominibus ac sententiis conscripta in Odyssea &Iliade, exposita illustrataque studio atque opera GERARDL. CROESII. Tomus I. Dordraci, apud Theodorum Coris, 1704. 8. Constat Alphab. 1. Plag. 20. O tendens Clarissimus Autor, (civis Reipublicae AmstelodamenEsis, non adoptatus, sed intra moenia ipsius natus, ortu longa ducto serie,) quo ipsum ratio quodammodo singularis officii ordinisque sui vocabat, primus Homerum è tenebris eruere, conditamque ab eo Historiam sacram, &e nostro Scripturae codice repetitam, in lucem proferre voluit. Sic enim censet: Homerum narrare in Odyssea inde a primordiis, varia eventa majorum Israelitarum, i. e. Patriarcharum &Israelitarum ipsorum, usque ad obitum Mosis, eo pacto, ut multa adjungat, quae ad populos eodem genere Heber oriundos pertinent; in Iliade vero ea, quae acciderint in occupanda urbe Hierichunte, ac tota terra Chanaan, duce Josua caeterisque jure imperatorio praeditis, intermistis plurimis, quae ad gentes ab Israelitis devictas fugatosve Chananaeos pertinent. Et haec arbitratur Homerum sic exarare lingua Graeca, ut interim nomina propria personarum ®ionum, quin &rerum insigniter memorabilium, efferat Hebraice, vocibus singularem in modum sermoni Graeco accommodatis. Se autem isthaec perscrutari contendit, non delectatione novitatis, verum spe atque fiducia emolumenti in publicum.