Latin
OMHPOS EBPAIOZ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Esse enim in his subsidium, tum ad alias scientias, tum etiam sacras &augustas literas, utcunque magis enucleandas ac illustrandas. Saltem grande in his pondus inesse, ad subvertendum omne Pantheum Deorum gentilium veterum, &tot ineptas de iisdem fabulas, quas non Graeci modo ac Latini olim, sed tot inter Christianos etiam philologi &antiquarii, juventuti in suis auditoriis &gymnasus instillaverint, ac propinarint. Penes Homerum, non nisi unius veri Numinis sub diversis notionibus sonare nomina, &describi. Historiam sacram, ita ut in illo sit magna vis, ad tuendam firmandamque sacrarum literarum antiquitatem &auctoritatem, adversus ementitas argutias improborum, quorum in tanta ingeniorum prurigine, non exigua hodie copia sit. Praemittit autem operi suo Autor Introductionem satis amplam in universum Poetam, ceu partem generalem, XIV adeo capitibus absolutam. Omnes nimirum veteres hoc animadvertisse, Homerum ubique loqui verbis alienis a vulgari Graecorum forma, peregrinis, novis, translatis, interdum contractis, concisis, amputatis, ut difficile sit ejus mentem assequi. Sed &res ipsas proponere modis prorsus reconditis, ita obscuris ac fabulosis visis, ut legenti nullae certae imagines in animum deducantur. Homero ergo verba illa ac nomina, quae de Deo aut Diis usurpantur, quae hominibus Heroibus etiam &actionibus ipsorum singularibus, porro quae regionibus, urbibus, fluminibus, montibus, rebusque alis, in quibus suspicio est quandam peculiarem proprietatem contineri, indita sunt, perraro Graeca, frequentissime autem Hebraica esse: sed aliter sonantibus nominibus, &tamen re significantibus idem, quod in Scriptura Hebraica notet nomen proprium. Atque rursus sic afferri illa nomina Hebraica, ut omnino accedant ad nomina ista, quae alibi terrarum, maxime in Graecia, sunt notissima. Interdum occurrere nomina regionis aut loci, tanquam nomina propria, &tamen pro re aliqua, velut nomina appellativa usurpari, cujus generis sint vocabula Siculi, Messenii, Sardinit. Et quae fingit accidisse Ulyssi aut Trojanis, non de unico dicere Ulysse, verum de multiplici, neque de unius Troiae excidio, sed plurium urbium eo nomine involutarum; ut ita alius sit Ulysses in initio, alius in progressu, alius in fine operis, &ut alteParrus generis sit. Troja, &Ilium in Odyssea, atque est in Iliade.