Latin
M. JOANNIS TRIBBECHOVII, FAC. TH. HALL
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 63
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem ratio &occasio editionis horum Elementorum, quae fuit adventus Graecorum in Academia Fridericiana, quibuscum Autori arctior familiaritas intercessit, significatur, &ne locus vacuus esset, adduntur quaedam potiora ex praefatione Glossarii mediae &infimae Graecitatis Caroli du Fresne. Ipsa vero Elementa conscripsit Autor Doctissimus, magnique Parentis &Theologi quondam celeberrimi haud degener filius, methodo Celeberrimi Hardtii, quam in tradendis linguis Orientalibus Clarissimus in Academia Fridericiana Prof. Michaelis non sine fructu discentium eximio, adhuc observavit. Duabus partibus totum negotium absolvitur, quarum prima agit de Fundamentis, altera de Paradigmatibus. Circa fundamenta notanda sunt quatuor momenta lectionis &scriptionis, Consonantes, Vocales, Tonus &Notae Diacriticae lectionis: in quibus modo differentia ab antiquo sermone breviter indicatur. Eaedem quidem consonantes sunt, sed paulo aliter pronunciantur, praecipue τὸ δ, 8, ζ: quae pronunciatio omnino praeferenda, si non in omnibus, saltem in plurimis; quod vel ex Clenardi Institutionibus &aliis antiquioribus Grammaticis facile probari potest. Vocalium pariter &diphthongorum sonus plane convenit cum eo, qui in superiori Saxonia utplurimum receptus est: nam aures Graecorum a distinctis illis sonis ai, ei, oi, abhorrent. Tonus saepe variat, si usum spectes: saepe enim ob celerem pronunciationem ad ultimam eum rejiciunt, ut ἀνθρωπινὸς, φιλιὰ; vel in antepenultimam revocant, ut ἕλληνικας ἀγιώτατη: id quod Clarissimo Henninio in suo Hellenismo, quem ὀρθώιδον inscribit, tanquam antiquissimi &rectioris toni vestigium mirifice placet. Ex notis diacriticis id praecipue notandum, quod Graeci recentiores spiritum asperum ut lenem efferant, more Aeolum antiquorum, qui propterea ψιλωτικοì adpellabantur. Altera pars horum Elementorum exhibet paradigmata singularia Nominum, Pronominum, Verborum, &cDifferentia Nominum communis est, quod ignorent Dativum casum &numerum Dualem. Specialia ibidem pluribus legas. Verba carent Aoristo primo &secundo, nec non Futuro secundo. Perfectum hic nihil aliud est, quam Aoristus primus. Plusquamperfectum &Futurum adhibitis verbis auxiliaribus θέλω &ἔχω, ut in lingua Germanica, formantur. Infinitivum non habent, sed loco ejus utuntur Conjunctivo cum particula νὰ. Verba circumflexa &anomala pauciora &faciliora hic sunt, quam in veteri lingua, quorum paradigmata Autor concinno ordine proposuit. Quae ad discrimen Syntaxeos pertinent, paucioribus momentis itidem comprehensa sunt.