Latin
M. JOANNIS TRIBBECHOVII, FAC. TH. HALL
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 64
Unproofread scanNot analysed yet
Elementa excipit Concio Christi montana ex metaphrasi Ρωμαικῆ correcta, Latine versa ¬is quibusdam illustrata. Tum sequitur epistola Anastasii, Macedonis, ad Autorem, qui Elementa censurae ejus subjecerat, in qua de isto specimine ita judicat, multis quidem parasangis id superare Porti Grammaticam, qui primus aliquid eo in genere tentasse dicitur. De caetero ex litteris illis apparet, hunc Virum Graece eximie callere, &litteris ac disciplinis sic satis esse imbutum. Digna est lectu epistola, utpote quae plurima ad statum Graeciae litterarium pertinentia continet. Accessit etiam brevis Dialogus amici, linguae hujus periti, quo fundamenta religionis praecipue tanguntur. In fine adjectus est syllabus vocum usitatiorum, quae tironi ad intelligentiam Novi Testamenti ἐν ἀπλῆ φρασει scitu necessariae sunt. PSALTERIUM DAVIDIS AETHIOPICE ET LAtine, cum duobus impressis &tribus manuscriptis codicibus diligenter collatum &emendatum, nec non variis Lectionibus &Notis Philologicis illustratum. Accedunt Aethiopice tantum Hymni &Orationes aliquot Veteris &Novi Testamenti, item Canticum Canticorum, cum variis Lectionibus &Notis: Cura