Latin
JOBI LUDOLFI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 66
Unproofread scanNot analysed yet
Ediderat illud primo Romae anno 1513, cum annexis hymnis &orationibus quibusdam Veteris Testamenti, adjuncto etiam Cantico Canticorum. In Germaniam reversus, denuo illud Coloniae A. 1518 excudit, sed Psalterium tantum, additis tribus aliis linguis, Hebraica, Graeca, &Vulgata Latina. Aethiopicam, errore illius temporis, Chaldaeam vocavit, &sine versione aut notis ullis, secundum exemplar suum manuscriptum, quod Romae nactus fuerat, nude vulgavit; sed artis Grammaticae rudis, menda in suo exemplari reperta corrigere non valuit. Sic ultra seculum jacuit, nemine neque de Psalterio, neque de studio Aethiopico publice sollicito. Aethiopes quidem, ob bellum Adelense in summam desperationem adducti, ante centum &quinquaginta annos Romam venerunt, atque ibi Novum Testamentum typis dederunt, Psalterio neglecto, quod tamen Angli in Bibliis suis Polyglottis denuo impresserunt, at parum accurate, veteribus mendis impressorum codicum relictis, &novis superadditis. Tum vero quid praestitum sit hac novissima editione, indicatur. Videlicet accurata prius collatio codicum variorum instituta est, ad quam adhibiti sunt duo illi Potkenii impressi &tres manuscripti; inter quos primus &praecipuus fuit. quem Pocokianum appellat, quia in Celeberrimi D. Pocokii Bibliotheca repertus, ab erudito quodam Aethiope quondam tractatus. variisque etiam ex Patribus Graecis observationibus fuit illustratus. Alter Berolinensis ex Bibliotheca Potentissimi Regis Prussiae gratiose communicatus, &tertius, quem Amstelodamensem inscribit, a Viro Amplissimo Petro van Dam, qui ex India eum acceperat. benevole fuit transmissus. Ex qua diligenti, ab ipso hujus litteraturae principe instauratore facta collatione, non potuit non correctius &emendatius exemplum, nunc publici juris factum, prodire. Nam quod ad varias lectiones attinet, illae e manuscriptis supra descriptis collectae, &cum codicibus impressis collatae sunt; lectiones cum Graecis codicibus, Alexandrino scilicet &Romano, convenientes in textum receptae, judicio de iis haud raro interposito. Interdum etiam integri versus vel hemistichia in Hebraeo &Graeco textu clare extantia, in Aethiopica vero versione casu, vel per incuriam scribarum omissa, restituta sunt atque suppleta. Si vero Aethiopica versio a Graeca discreparet, ratio differentiae, quantum potuit fieri, investigata est.