Latin
JOBI LUDOLFI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 67
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quoque, in gratiam Philologiae cultorum, accessit versio Latina, ad litteram Aethiopici textus, additis tantum ad cohaerentiam sermonis ἐλλείψεων supplementis, expressa; quae pars laboris commissa fuit Clarissimo Viro Jo. Heinr. Michaelis, Linguarum Orientalium Professori in Academia Fridericiana longe meritissimo, &ab eodem feliciter perfecta; quemadmodum non mediocri laude ejus diligentiam, doctrinam &profectus hac in lingua eximios, ipse Illustris Autor praedicat. Sed &praeter versionem, additae etiam sunt utilissimae notae philologicae, cura &studio laudati Professoris, ex quibus modo unam vel alteram speciminis loco adferemus. Eg. Psalm. IV, 3. UNIO filii viri, quae Aethiops vertit, liberi sobolis matris viventium, haec notat: Hebraei homines vocant EN DE FILIOS ADAMI; AEthiopes contra quasi Z FILIOS EVAE, dum illos vocant sobolem matris viventium, scilicet hominum Gen. III. 20. Sic &Psalmo XXVIII, alias XXIX, 6. notabilis adfertur varia lectio. Manuscripti Pocokiani: Et subsilire facit eos tanquam vitulum Rhinocerotis: Dilectus vero est tanquam soboles Reemi, cui est unum cornu; cum hac epicrisi: Abit hic Aethiops partim à Graeco &vulgari lectione, partim sequitur textum Hebraeum, adeoque illum mixtim ¶phrastice reddens, ut illi moris, retento vocabulo Hebraeo C, quod alias in Aethiopica lingua nuspiam occurrit, addito tamen epitheto Monocerotis, quod est in Graeco. Recte autem observavit, &esse Rhinocerotem. Qualia plura ibi invenias notatu digna, inprimis etiam quod attinet ad differentiam hujus &LXX viralis versionis ab ipso textu authentico, ut jure hic labor queat commendari, quia praeter notatas emphases Aethiopicas, multum facit ad rectius intelligendos LXX interpretes, imo ipsius Hebraei textus non pauca, eaque difficiliora, loca illustrat. Agnoscendum quippe donum Dei in Illustri, nunc Beato, Autore plane eximium, quo fere solus hoc in genere polluit, nec permittendum a litterarum bonarum amatoribus, ut hic thesaurus linguae Aethiopicae quasi defossus jaceat, cum indefessa industria, qua virtute Beatus Autor inter caeteras eminebat, adeo facilis &expedita via monstrata sit, edita Grammatica &Lexico Aethiopico, de quibus nemini non constat, qui harum literarum paulo est cupidior. VITA ERNESTI PII, DUCIS SAXONIAE, DEscripta ab ELIA MARTINO ETRINGIO, Sereniss. Viduae Ducis Saxo-Coburg. Aulae Inspectore.