Latin
OMHPOS EBPAIOZ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 77
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum aliqua probabilitate posse dici, vixisse post tempus Amri sive Omri, sexti regis: quo regnante invalue rit religionum quasi confusio, &Samaritana incoeperit, &Idumaei Sidoniorumque res floruerint, eorumque ingens coeperit esse auctoritas in populo Israelitico, tum vero incuria in custodienda Scriptura Sacra. Certe fuisse Homerum doctum linguam Hebraeam, doctum Hebraeorum historiam, ut, ubi vellet, hanc potuerit ea in lingua tradere. Sed Ομηρον non videri nomen Poetae, quin potius titulum ejus operum atque indicem argumenti. Esse nomen Hebraicum EN Omer, orator, rhetor, vel commentarius, ab AEN Amar, dicere, eloqui. Nam &nomina illa Οδυσσείας &Ἰλιάδος, non ab auctore indita fuisse, verum ab iis, qui postea auctoris opus sua opera ita distinxerint. Similiter nomina Hesiodi, Theognidis &Phocylidis, ipsorum Poëmatis fuisse indita. Scripsisse Homerum libros suos non ea serie ac numero, ut quidem nunc extant, sed variis temporibus, per varias partes, quas vel Pisistratus, vel ejus filius Hipparchus, in eum redegerint ordinem, quo nunc habemus, eo tempore, quo Athenis constitutum, ut versus Homeri in ludis Panathenaicis publice legerentur: quomodo quondam Dei mandato Lex Mosaica, septimo quoque anno, in Festo tabernaculorum, a sacerdotibus universo Israeli praelegebatur. Exhibere novissime celeberrimum Gronovium, in secundo Volumine Thesauri Graecarum Antiquitatum, picturam marmoris, quam Homeri ἀποθέωσιν vocant, &nos quoque in his Actis A. 1683 p. 538 exhibuimus. Elegans, inquit Noster, Marmor, ubi suos amatores invenit: neque enim omnes, ut pueri, istius modi imaginibus ac pupis trahuntur. Equidem Homeri librum. pergit Noster, esse in multis partibus allegoricum, symbolicum, emblematicum. Atqui in his cum sequatur Scripturae S. iterum viam docendi vulgatam tritamque, esse adhuc totum Homeri opus historicum. Unde permirum videri debere, accidisse post Natalem Comitem, G. J.