Latin
OMHPOS EBPAIOZ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 76
Unproofread scanNot analysed yet
peram igitur censeri ab omnibus, scriptam Odysseam post opus Iliadis, &hanc ex illius tenore debere explicari. Contra vero, Homerum sequi ordinem Historiae sacrae, &adeo Odysseam praemisisse Iliadi. Praeterea indicare eum, Graecos antiquissimos oriundos fuisse e Chananaea, Idumaea &iis oris, eosque fuisse, qui ab Israelitis circumventi, pressi, fugati, se fuga receperint in Asiaticam Graeciam &Graeciam Europaeam. Et hos fugitivos illa illis regionibus nomina de sua lingua patria Chananaea, quae &Hebraea, imposuisse, quae tamen temporis tractu, &usu longo, jam ipsiusmet Graeciae nomina viderentur esse. Eo magis autem voluisse eum uti hisce nominibus, sibi notissimis, quo minus Graecos offenderet, sed ut iis palpum obtruderet, cum ipsi de sua antiquitate &de patrio suo solo, quod in eo essent ἀυτόχθονες, admodum gloriarentur. Facile etiam illa vocabula ad formulam linguae Graecae potuisse construi &exarari, absque jactura vocis, modo flexione alicujus literae, vel mutatione, quod Graeci tali litera carerent, aut aliam substituerent, quo vox magis clare ac sonore caderet. Adeoque uti Homerum lingua, quae diutissime post istius tempora coepit in usu esse Judaeis inter Graecos degentibus, Hellenistica. Bene multas etiam apud Homerum personas esse illarum gentium, quae, qui homines fuerint, nos lateat, nec tamen occultae fuerint Homero. Sed &multis eum uti nominibus, quae videantur esse Graeca nomina Deorum Dearumve, aut hominum inter Graecos notabilium illustriumque, neque tamen quicquam minus voluisse, quam quod eae personae, quarum apud eum sunt nomina, fuerint vel Dii vel Heroes Graecorum. Quantum ad res ipsas, Homerum ait multas partes Historiae sacrae notare, non ea serie loci ac temporis, qua Sacra Scriptura, verum obiter, ubi incidit occasio aliquid vetus commemorandi, in conventu aliquo, in quodam colloquio. Vicissim varias tractare res nihil facientes ad Historiam sacram, etiam amplis &copiosis narrationibus, etiam integris libris. Cujus generis illa de navigatione Ulyssis Odyss. lib. V. quae de Scylla &Charybdi, quae de Circe, &plura, praesertim in Iliade. Sic igitur per illum Scripturam sacram potuisse innotescere Gentilibus, sed tectam &in fabulas conversam: ut fuerit ille tam pater mendacii, quam veritatis. Vixisse autem illum post tempora Davidis ac Salomonis, ex eo colligit Noster, quod non obscuram ποιήσεως horum Regum faciat mentionem in Iliade. Sed &post tempora Jeroboami, primi regis X tribuum vixisse, colligit ex hoc, quod &hujus regis meminerit.