Latin
OMHPOS EBPAIOZ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 81
Unproofread scanNot analysed yet
Ac primum eruitur incendium Sodomae ex versibus primis libri I hoc modo: conatum quidem Ulyssem magna cura, uti suam, sic amicorum animam in excidio Troiae servare; verum nihil profecisse, etiamsi immitteret se in eos, (ιέμενος,) minitans illis, ni excederent, missum iri in eos ignem. Repetuntur autem ac supplentur haec ex lib. 4. v. 246 seq. Σπεῖρα κακ ἀμφʼ ὤμοισι βάλων, οἰκῆς ἑοικὼς, quae ita Noster transtulit. ingressus magnam Trojanorum urbem vibrabat circumquaque numerosas sententias ignis, qui eos liquaret, gerens se similem istorum duorum virorum, similem δέκτη, i. e. δικαστῇ, judici inter eos, qui tamen non erat. Latere enim hic iterum Hebraica observat in vocabulis Graecis, κακὰ, σπεῖρα, ὤμος. Quorum nihil omnino assequuti sint Latini interpretes: Vilibus pannis circumjectis ad humeros, servo similis, alteri seipsum viro assimulavit mendico. Caeterum viros Trojanos periisse v. 7 lib. 1 ἀυτὸν γὰρ ἀτασθαλίησιν: voce iterum Hebraea, quae verbis multiplex unum significet, execrabile facinus cum viris, N UN. Et is thala, Et, cum, Is, vir. Theala, execratio. Neminem enim potuisse dicere, unde nomen hoc sit derivatum, &quomodo possit existimari esse Graecum. Poenam ipsam exprimi v. 8. 9 νήπιοι, οἱ καταβοῦς ὑπερίονος ἡελίοιν ἦσθιον· ἀὐτὰρ ὁ τοῖσιν αφείλατο νέστιμον ἥμαρ. Noster: fatui, qui Sole supergradiente devoraverunt illos in mares Nomen peccatores. Et abstulit idem Sol ipsis redeuntem diem. modum enim καταβοὺς iterum Hebraicum esse, flexum licet ad Graecae vocis βοῦs, compositum a D Cathat contundere, &Bor, pudenda. Et qui se perditum eunt invicem nefanda libidine, devorare se dici, velut suo se cibo replentes, suisque deliciis. Accidisse autem Ulyssi, v. 13. ut cum se ex hac calamitate eriperet, sua uxore privaretur. Hanc ait esse historiam illam Loti, Gen. 19. cui objectum sit similiter v. 9. quod indesinenter agat judicem, quique uxore sua in incendio Sodomae orbatus sit. Eandem historiam rocurrere in Odyssea pariter &Iliade, quae singula hic non persequimur. Historiam Loti concumbentis cum filiabus in spelunca montis, unde nati Moabitae &Ammonitae, Gen. 19, 30. seqq. deprehendit Cl. Croesius eodem libro I Odysseae, ubi Ulyssem detinet v. 14.