Latin
OMHPOS EBPAIOZ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 82
Unproofread scanNot analysed yet
15 nympha Calypso in specubus cavis, cupiens eum sibi esse maritum, i. e. ut faceret sibi, quae maritus uxori. Cum hac nympha conjungi v. 71 &postea in universo opere Θοωσαν, aliam nympham, quae Ulyssi mixta in specubus cavis peperit ei Cyclopem Polyphemum, filia Phorcynis, regis Maris mortui, ipsius scilicet Ulyssis. Sic igitur exponit Homerum v. 22 seqq. Ulyssem seu Lotum non omnino accessisse Aethiopas longe semotos, ultimos virorum, Occidentales &Orientales, sed dum in specubus illis cavis habitaret, sua ebrietate ac vino eo accessisse, uti saltu protulerit genueritque duos populos montanos &feros, alteros Occidentales, alteros Orientales. Nam μετεκίαθε esse a μέθη ebrietas &a κiειν saltu proferre. Aethiopes in Scriptura esse Cusim, homines facie a Sole adusta, ab αἴθω &ὄψις. Habitasse autem Ammonitas &Moabitas loca montana, Sodomae veteri ultra mare mortuum finitima; illos versus Orientem, hos versus Occidentem. Appellari τηλοθέοντας, feros, ἰσχάτους ἀνδρῶν, viros ortos è duabus sororibus, ab una vit, &T Achaot, sorores. Fuisse eos δυσομένου, ex terra Gigantum, omnia conterentium, a Dous, terere, &EEN Emim, Gigantes. Deut. 2. 10. 11 20. Cumque Moabitarum &Ammonitarum termini fuerint montes Abarim &fluvius Arnon, Num. 21. II. 13. &22. 36. eosdem terminos his nominibus etiam Homerum signare, ut notet, utrumque populum unam suorum sacrorum communitatem habuisse, v. 25. ἀντιόων ταύρων τε καὶ ἀρνειῶν Ἐκατομβης. Abirim enim Hebr. esse ταυρους, &δρνον Hebr. nomen fluvii. Porro Deum verum, (non omnino Neptunum,) ex eo tempore infestum Ulyssi, non occidisse eum quidem, tamen abegisse a patria in viam erraticam, Ac συγχρονισμὸν Abrahami &Loti diu postea commemorari ab Homero Lib. 3. v. 304. &Lib. 5. v. 520. Imo toties eum ferè exprimere &repetere hanc historiam, quoties referat in hoc opere concubitum hominum furtivum, maxime lib. 5. Redit ad Historiam Abrahami Cl. Auctor, ostenditque, multa occurrere apud Homerum, quae a Mose descripta sint Gen. 15. 1–5. 16. 1. seqq. 17. 16. 18. 18. 10. 14. 21. 10. 14. Mitti nimirum a supremo Deo Jove Αθηνην, Minervam, Archangelum, (qui Jovem nominet suum parentem; assertor, qui alicui sit clypei instar ac multa merces, γλαυκωπις Ἀθήνη) 14) ad Ulyssem, Abrahamum, &Nympham ῥυπλόκαμον Saram, in Ithacam, ut ei excitet filium. Lib. I. v. 88. Excipi autem ceu charum &Jove genitum hospitem honorifice, v. 120. Et hinc ortum inter gentiles, quod homines antiqui propter justitiam suam fuerint Θροῖς ξένοι, qui illos hospitio exceperint. Pausaniam hoc sumpsisse e verbis Homeri Odyss. L. 7. v. 203.