Latin
OMHPOS EBPAIOZ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 83
Unproofread scanNot analysed yet
Minervam porro interrogatam a Telemacho, ut sibi dicat, quae vere sit, respondere v. 179, &iterum V. 418: Μέντης ἀγχιάλοιο δαίφρονος ὑιός. Nomen Μέντης Hebraicum esse, notans, qui vere est, fuit atque erit: filium δαίφρονος, Hebr. ejus, qui fructuosum reddit ac foecundat: Αγχίαλον, itidem nomen Hebr. ac Dei singulare, qui juret per se. Abrahamum describi v. 189. seqq. ceu senem incurvum, humi repentem, nomine Laertis herois, qui moleste ferat, quod sit sine liberis: cujus uxor ἀμφίπολος, vetula, multa caligatione oculorum laborans. Et hanc habuisse ancillam Eurycleam, quae &Penelope hic vocatur, uxorem secundariam, Hagarem nimirum, matrem Ismaelis, sive Telemachi. Homerum noluisse rem dicere aperte, neque illum vocare filium non legitimum, docere tamen, notam inesse aliquam, Lib. 2. v. 86. Euryclea Homero etiam appellatur Hγήτωρ, μέντης ταφίων Lib. 1. Videturque Nostro Ἡγήτορ esse Hyng, (insertis duabus literis, ne nimis manifesta esset locutio poetae, suas res occultantis, Hebr. Hagar, a peregrinando. Mέντης Hebr. h. I. nutrix. Taphii, (Hebr. a rapiendo) Ismaelitae, Arabes, alibi Hagerim in sacris, I. Chron. 520. Cumque Antinous illam è domo ejciendam urgeret, durum id visum Telemacho, L. 2. v. 130. Respicere autem Homerum ad legem Hebraeorum, de dimittenda uxore secundaria, &de danda portione filio uxoris repudiatae. Exod. 21. &Deuter. 21. Tandem discedere Telemachum cum matre, non absque consilio Dei, datisque ei amphoris vino plenis duodecim, &utribus viginti farinae. L. 2. v. 371. Bellum porro Abrahami adversus Regem Helami Cedor-Laomor, ejusque socios Gen. 14. perspicue recenseri ab Homero L. 3. profitetur Noster, atque inprimis historiam Melchisedeci. Dicit enim Nestor v. 278. seqq. se &suos venisse ad Σύνιον Τρὸν ἀκρον Αθηνῶν, ad hospitalem supremum Sacerdotum fortissimorum. TUV enim Autori nostro est h. l. a D Souna, hospes, qui cibum &alimentum praebet. Ibi ergo ait Nestor φοῖβος Ἀπόλλων κατέπεφνε ΜεVIεαλάου κιβερνήτην ἀγανοῖσι βέλεσσι, Sacerdos auguste sancteque colendus fecit respirare Menelai sodalitium nutans ac delassatum a praelio, suis panibus ac phialis vinariis. Postremum venisse se Nestor ait v. 287. ad μαλειαων ὅρος, ubi notentur decimae, quas Abrahamus obtulit Melchisedeco: nam NODMiluim esse oblationes. consecrationes. Sed &ex ῥυλογία ejusdem Gen. 14. 9.