Latin
THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 89
Unproofread scanNot analysed yet
De Aeschylo Meursii tradit, multa ex ipso decerpsisse Thomam Stanlejum, imo integras fere paginas 638, 639, 640, 641. 642. 643. 644. 645, deberi huic opusculo, quod tamen maluerit Stanlejus lectori permittere ad cogitandum, quam ipse confiteri. Plutarchi Alexandrinae Proverbia Graeca, ex Bibliotheca Medicea, cum interpretatione Latina Jacobi Gronovii, nondum antehac edita, extant in praefatione, pag. 6 seqq. Descripsit haec Proverbia, beneficio Illustris Magliabequii, Clarissimus Gronovii nostri Frater, eaque digna judicavit Noster, quae huic Thesauro insereret. Extant nonnulla ex Proverbiis apud Erasmum citatis (is enim allegat Plutarchi Collectanea, sicut quoque duo Adagiorum libri inter amissa Plutarchi opera referuntur) in hoc libello; quamvis Erasmo ad manum videatur fuisse aliquid auctius, quum ex illis Plutarchi collectaneis etiam ab eo citetur, quod in hoc numero non deprehendes. Sunt eorum CXXXI, &his verbis finiuntur: Πλουταρχου παροιμίαι, αἰς Ἀλεξανδρεῖς ἐχρῶντο; quanquam Gronovio non ipse Plutarchus, aut certe non solus ea collegisse videatur. Joannis Meursu Theseus, sive de ejus vita rebusque praeclarissime gestis, liber singularis, pag. 465. Raphaelis Tricheti du Fresne Epistola de Charondae effigie in Catanensi nummo expressa, apud Petrum Seguinum in nummo argenteo, pag. 569. Joannis Meursii Dionysius, sive de Auctoribus istius nominis, eorumque scriptis, liber singularis, &nunc primum ex chirographo Auctoris editus, Etisdem de Heraclide, aliisque ejus nominis &eorum operibus dissertatio, nunc primum ex chirographo Auctoris edita, p. 605. Ejusdem Theophrastus, sive de illius libris, qui injuria temporis interciderunt, liber singularis, pag. 621. Ejusdem Lectiones Theophrasteae, in quibus eorum librorum, qui supersunt, loca aliquot emendantur, p. 647. Accedit Adolphi Vorstii epistola de obitu V. C. Jo. Meursu ad filium ejus Joannem, juvenem praestantissimum, ut &Epitaphia in ejusdem mortem per A. Buchellium, &Nicolaum Heinsium. p. 654. Manus Aenea Cecropii votum referentis dilucidatio, Auctore Jacobo Philippo Tomasino, cum figuris, p. 657. Octavii Falconeri de numo Apamensi, Deucalionei diluvii typum exhibente, dissertatio, pag. 672. Georgi. Schubari enarratio parergica metamorphoseos Ovidianae de Diluvio Deucalionis, p. 701. Tanaquilli Fabri vitae Poetarum Graecorum, ex Gallico idiomate in Latinum translatae, p. 740.