Latin
THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 90
Unproofread scanNot analysed yet
De Latina vitarum harum versione ita censet, non inscite modo a Gallicis Latina recedere, sed naevos quoque Tan. Fabri studiis indignos, &historiam ac rem ipsam violantes, occurrere. Josephi Barberii de miseria Poetarum Graecorum liber, p. 797. Petn Castellani vitae veterum &illustrium Medicorum, qui toto orbe usque ad Seculum XIII floruerunt, p. 853. Jo. Henrici Boecleri de Scriptoribus Graecis &Latinis, ab Homero ad initium seculi post Christum natum decimi sexti, commentatio, pag. 905. Helladii Besant noi Chrestomathiae: Graece, cum interpretatione Latina ¬is Joannis Meursii, p. 949. In his notis col. 952 s. extat operosissima operum Callimachi enumeratio, quam in editione Callimachi, quae ante aliquot annos prodiit, repetitam esse ideo aegre fert, quod Meursii nomen suppressum, hocque adeo modo industriae Meursianae nonnulla illata fuerit injuria. Joannis a Wower de Polymathia tractatio: integri operis de studiis veterum ἀποσπασμάτιον, cum praesatione Jacobi Thomasii; accesserunt praeterea Autoris vita &elogia in Polymathiam, item tabellae Synopticae, p. 985. Josephi Laurentii de Professoribus, Oratoribus, Nomenclatoribus &literis collectio, p. 1161. 10. Meursii Bibliothecae Graecae libri tres, ex chirographo Auctoris nunc primum editi, p. 1181. Ejusdem Bibliotheca Attica, sive de antiquis Atticis scriptoribus, eorumque item operibus, libri IX, ex chirographo Auctoris nunc primum editi, pag. 1393. Leonis Allatii de Patria Homeri liber, cum figuris, p. 1553. Episdem Homeri natales, cum interpretatione Latina Andreae Bajani. A CONFERENCEWITH A THEIST &c. h. e.