Latin
COLLECTIO GENUINORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 102
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem fatenNam dum est, Nostrum illud maxime hoc opere egisse, ut autoribus quorum nomine vulgo notantur, libros, quos alii pro adulterinis habent, vindicet, sed de nonnullis tamen ita loquitur, ut iis parem divino verbo autoritatem asserere videatur. Nostrum jam non est argumenta, quibus asserta sua tuetur, evolvere, aut quid reponi illis possit, afferre, cum jam ipsa operis materia plura attentione eruditorum digna, atque sollicite expendenda, nobis offerat, quam paucae nobis concessae pagellae facile caperent. Neque enim substitit Celeberr. Autor in iis, quae titulus pollicetur, sed praeter critica varia atque philologica peculiari saepe demonstratione usus horum omnium in agnoscenda ac celebranda bonitate divina, ac providentia, opus hoc exornat. Ad alia quoque saepe argumenta, affinia quidem, sed proposito haud proxima, digreditur, antiquos ecclesiae ritus aut sententias explicans, quo referenda sunt, quae de ortu ac prisco usu apocryphorum librorum docte commentatur, quae neminem forte legisse poenitebit. Licet enim more suo paradoxas hic quoque opiniones sequatur, apparatus tamen doctrinae variae, quae illas illustrat, ansam eruditis multa penitius inspiciendi suppeditare potest. Prima propositio, qua libro Baruchi praesatur, &quam additis pluribus argumentis uberius explicat ac confirmat, est: librum hunc autore Barucho, Jeremiae Prophetae scriba, conscriptum cum ipsius Jeremiae epistola subjuncta Hebraico idiomate exaratum fuisse, adeoque genuinum &authenticum librum esse, utpote non in canonem modo Hebraicum sed Hellenistarum quoque Vet. Testam. ad tertium aut quarsum usque Christianismi seculum receptum. Lingua enim Hebraica primum scriptum fuisse, testantur frequentes, qui in eodem occurrunt, Hebraismi, atque eleganter expressus linguarum orientalium genius, qualem in nullis libris Graeca lingua scriptis ossendimus. Publica quoque Judaeorum Hierosolymitanorum monumenta, tempore Jonathanis summi Pontificis anno ante natum Christum 144 adhuc obvia, atque initio secundi Maccabaeorum libri (cujus autoritatem in sequentibus demonstrare histonus in se recipit) allegata, genuinum hunc Baruchi foetum esse, confirmant. Testantur enim Judaei, repertum in hisce monumentis fuisse, quod Jeremias Propheta captivis Babylonem deductis Mosaicam legem tradiderit, eorumque posteris graviter inculcaverit, ne praeceptorum Domini obliviscerentur, &multis modis omnes hortatus sit, ne legem ex corde suo evelli paterentur. Satis quippe apparere, solennem hanc adhortationem non aliam esse, quam illam quae Baruch. III, 9 &IV.