Latin
COLLECTIO GENUINORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 103
Unproofread scanNot analysed yet
7 occurrit, &quae, ut mox demonstrabitur, Jeremiae nomine ab antiquis allegatur. Eodem Maccab. libro, V, 2 asseritur, Jeremiam captivis injunxisse, ne mente sua aberrarent, aureas ac argenteas imagines raris ornamentis comtas inter paganos intuiti. Patet vero, non alium hic respici locum, quam Cap. VI Baruchi sive literas Jeremiae ad Judaeos Babylonem deductos scriptas. Hebraica autem lingua primo post Christum natum seculo hunc Barnchi librum adhuc extitisse, ex elogio Baruchi a Josepho concinnato patet, quo nobili eundem genere natum, atque patriae linguae admodum peritum fuisse, testatur. Videtur enim Whistono, loco hoc Josephi innui, eum genealogiam Baruchi, quae nostris adhuc temporibus ejusdem scriptis praemissa superest, legisse, eamque vernaculo sibi idiomate he. Hebraico concinnatam fuisse. Neque nunc temere supponere licet, aut Baruchùm alia quam Hebraica lingua vel Chaldaea scripsisse, nec concipi potest, qua ratione Josephus linguae Hebraicae peritiam in Barucho vehementer ita commendare potuisset, sinon alia legisset, quam quae hodienum in Jeremiae Vaticiniis XXXVI, 17, 18 invenimus, quibus confirmatur saltem, quod scriba Jeremiae Baruchus fuerit, atque verba &vaticinia Prophetae, vel lecta vel dictata calamo in codicillis descripserit. Inde porro Cl. Autor autoritatem hujus libri Baruchi confirmare molitur; quod nemo dubitet, vaticinia Jeremiae antiqui Canonis Hebraei partem constituisse, prout ex omnibus Graecis pariter atque Latinis librorum Veteris Test. indicibus luculenter apparet. Sed Hebraei olim communi Prophetae Jeremiae nomine Threnos, Baruchum atque epistolam Jeremiae complectebantur. Habetur ejusmodi indicum copiosa collectio in Hodvi Dissertat. de LXX Interpretibus. Solenne enim Judaeis erat, parvos libellos nomine eorum, qui majoris molis erant, complecti, maxime postquam Hierosolymitani instituerant S. Canonis libros ad 22 literarum alphabeti Hebraici numerum revocare.