Latin
COLLECTIO GENUINORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 105
Unproofread scanNot analysed yet
locum concesserant, recentioribus post natum statim Christianismum mutato repente consilio eundem respuerint, ossensos illos graviter fuisse luculento testimonio arbitratur, quod ab Apostolis, aliisque primorum temporum scriptoribus creberrime ipsis objiciebatur, BarIII, 35, 37: Hic est Deus noster, neque alius cum ipso potest comvarari. Postea se ipsum terrae exhibebat, atque cum hominibus versabatur. Haec enim verba clare nimis divinam Messiae originem, ejusque incarnationem demonstrabant, quae doctrina a Rabbinis proscripta erat, Messiam merum hominem fore, profitentibus. Hisce pro demonstranda divina Baruchi autoritate prolixe enarratis, ingenue tamen Noster satetur, hunc aliosve S. Scripturae libros, non quidem interpolatos, atque inverso ordine collocatos, sed imperfectos valde atque mancos esse, maxime cum sosephus melioribus codicibus olim instructus, non eodem, quod in aliis S. Scripturae V. Testamenti libris enarrandis praestiterat, studio Baruchi capita sigillatim recenseat. Si tamen conjecturae relinquatur locus, quomodo fragmenta illa Baruchi, quae supersunt, justo ordine disponenda sint, adjecto laterculo demonstrat, additis in eadem brevibus animadversionibus. Ipsum vero librum, cum inter apocryphos S. Codicis passim legatur, non exhibet, sed epistolam duntaxat secundam, ex Judaea à Barucho scriba ad deductos Babylonem fratres transmissam, atque variis pro divina ejus autoritate rationibus pugnat, quarum plurimae ab illis quibus pro Baruchi libris modo usus erat, haud multum abludunt. Sequitur versio LXX Interpretum descriptionis templi ab Ezechiele exhibitae, secundum exemplar Alexandrinum, additis passim notulis quibusdam, in Anglicam linguam a Nostro translatae. Elicit inde alios paulo numeros pro mensura partium aedium sacrarum, quam qui vulgati sunt, sed intricatiores, quam ut brevibus b. I. adduci a nobis possint. Sequenti Dissert. probare suscipit, quod priora XIV capita secundi libri Esrae inter apocryphos vulgo relati, atque in vulgata latina pro quarto Esrae libro exhibiti, genuinis atque propheticis Vet. Testam. scriptis accensenda sint. Argumenta, quibus sententiam suam confirmat, haec macime sunt. Quod initio statim libri diserte Autor affirmet, verbum Domini ad se venisse.