Latin
COLLECTIO GENUINORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 106
Unproofread scanNot analysed yet
Nullam enim rationem esse, cur non aeque Escae ac multis aliis Judaicae gentis Prophetis fidem habeamus, maxime, cum nullius falsi ex ea gente Prophetae scripta aetatem tulerint, neque unquam extitisse inpostorem sciamus, qui Efrae nomensibi adsciverit. Digna quoque, Whistoni arbitrio, sunt divino autore &verba libri, &argumenta, observatumque ab aliis, quod, cum certum sit, a Judaeo brevi tempore ante Messiae adventum librum scriptum esse, pro impostore tamen autor haberi nequeat, cum non grata, atque civium suorum aures demulcentia, sed ingrata atque dura maxime proponat. Superbis enim Judaeis, de dignitate sua persuasis, nihil ingratum magis erat, quam cum objiceretur, ipsos non unicum Dei peculium esse, sed alias quoque gentes supremum numen in partem haereditatis admisisse. Isti opinioni cum libri autor omnino adversetur, atque nimiam Judaeorum praesumptionem destruat, mirum non est, eundem inter falsos Prophetas mox a Judaeis relatum fuisse; imo, cum clare hoc libro non solum Messiam aliquando moriturum asseratur, sed temporis ejus momentum quoque praedicatur, a falso Propheta longe abest, qui auram populi captans horum erroribus velificaturus, potius erat. Porro &veritatis vaticiniorum de rebus longissime remotis argumento utitur Noster, ut longe majorem humana prudentiam ac perspicaciam autori hujus libri tribuat, cum Messiae adventum, discessum decem tribuum ex Regno Medo. Persarum, aliaque plura aperte &accurate memoraverit, Praeclare etiam libri autoritas confirmatur ex familiari temporibus, quibus autor vixit, stylo ac argumento; quodsi enim autor foret recentior, is secundum recentiorum mores non tam in idololatriam, veterum Judaeorum vitium, quam alia crimina, homicidia, incestum, impietatem &c, fuisset invectus. Loquuntur praeterea saepissime Judaeorum magistri de constitutionibus ac legibus ab Efra quodam latis, quorum tamen in historia scribae Efrae, nec in nostris, nec in Josephi codicibus, ulla occurrit mentio, ita ut suspicioni locus omnino sit, celebrem hunc Judaeorum legislatorem ab Efra nostro Propheta alium non esse, qui sine duhio praefectus Judaeorum Babylonicae captivitatis temporius fuerit, ut adeo mirum non sit, tenaciter admodum Judaeos regulis ab ipso praescriptis inhaerere, cum ultimus Prophetarum inter eos fuerit.